Latin
175
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 175
Unproofread scanNot analysed yet
liberalibus studiis, &arti medicae sie te in cumbo, nihil consuetudine tua suauius, nihil ingenio praestantius, nihil doctrina tua uberius animaduerti, quam quidem morum integritas insita que humanitas mirum in modum exornat. Accedit ad haec quod his temporibus, nihil est in dicendo acutius, te uno, nihil in respondendo certius, nihil denique in eruendis, uel phorum, uel medicorum ueterum sensibus sublimius, aut in consulendo aegrotis salubrius inueniri, aut excogitari potest. Sed haec emit to multis in locis abste declarata, quibus multorum nobilium, &aliorum prae clarissimorum principum habes conciliatam gratiam, praesertim, nequispiam fortasse putet me haec auribus tuis dare, qui sper ab omni adulatione abhorruerim quamuis officii mei esse iudicem, ut pro meo in te summo studio, &obseruantia maximarum tuarum uirtutum laudator sim. Il. ud non reticebo me abste pro tua incredibili, ac prope diuina quadam benignitate, ac munificentia in tuorum numero ita repositum, meque adeo tibi perpetuo deuictum, ut obseruam tia, &amore in te paucis admodum sim concessurus. Quare non dubitaui studio in me tuo, ac beniuolentia fretus, non nullas plinianas ambiguitates, ex te quaerere, quippe quem huiusmdi lectionis studiosum supra omnes homines admirari soleam. Tu uero mira celeritate non solum ad quaesita benigne, ac praeclare respondisti, uerum etiam alios errores, tum Pli. tum aliorum medicorum, &ueterum, &recentiorum maxima solertia abste nuper excogita tos epistolae tuae, uel potius opusculo inseruisti, non spe quaestus, non cupi ditate, sed amore, non uulgari in humanum genus adductus, ubi non mi nus laudis, ac famae te assecuturum spero, atque superiori anno feceris, cum de tribus doctrinis ordinatis opusculum, &Gal. de parua arte libellum, abste latinum factum edideris. Quo tempore superasti tu quidem opinionem erudito rum omnium de te conceptam, quamuis iampridem egregie de te sentirent, tum ob alia quam plurima, tum maxime ob libellum, cui tu nomen de morbo gallico indidisti. In quo (ut ingenue tecum agam, quemadmodum natura mea postulat) difficillimam cuique doctissimo aemulationem proposuisti.