Latin
189
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 189
Unproofread scanNot analysed yet
&Pau. ac Pli. qui omnes chamaeleontem album, &nigrum sui generis haer bas fecerunt, a chamaelea. i. mezereo frutice, differentes. Hunc eundem errorem repetens Aui. etiam. ii. can. in littera. K. Chamaeleo (inquit) est species quam mezereo, nigra, mortifera, eodem tamen li. ii. aui. de chamaeleonte, tam albo, quam nigro, seorsum loquitur, &illas narrat proprietates utriusque, quas etiam c. de me xereon. i. cham elea diuersis eius speciebus assignat. Ait praeterea eodem. c. à mezereor, quod omnes species administrantur ad morfeam, &albaras, &lenti gines linitae exterius, &quandoque admiscetur sulfur, qui tamen medicinae usus, uni tantum cham eleonti nigro competit, ut nommodo Dio. sed etiam ipse Aui. in littera. c. cap. de chamaeleonte, testificatur. Subiungit etiam Aui. quod omnes species eiusdem mezereon administrantur ad impetiginem, &ulcera sordida cum melle, &eradicant cortices. Hoc quoque dictum falsum est, sicuti prius, quia ista proprietas purgandi ulcera sordida, &quam escaram habent cum mel le, non est chamaeleontis albi uel nigri, quos eo. c. Aui. falso innuit, esse speties mezereor, sed chameleae tantum, ut habentur ex Dio. &Gal. pariter autoritatibus. Hunc errorem continuans Aui. etiam. iiii. can. accidentia, atque remedia, quam chamaeleontis nigri radici uenenatae, a Paul. assignantur, ip se ad mezereon. i. chamaeleae subscribit. Et hoc est quod praecipue probare intendebamus, eodem modo, errasse Aui. Ixon. i. uiscum, pro ixia ueneno. iiii. can. inter uenena numerando, sicuti eodem in li. pro chamaeleonte nigro, mezereon. i. cham eleam. Itidem nominum propinquitate deceptus accepit. Sed &sicuti Aui. de mezereo in pluribus locis scribens, sibi ipsi non constat. quia aliquando facit chamaeleontem album, &nigrum esse speties mezereo, &de ipsis una cum chamaelea, eodem c. agit. Aliquando seorsum de chamaeleonte albo, &nigro pertractat, ita ixiam uenenum. 4. can. ad diuersa. c. refert, alterum de uisco, de quo supra diseruimus, alterum de thephisia, quam gummi ru tae montanae interpretatur. Hic quoque multis sese erroribus implicans. Primus error est falsae expositionis, qui etiam. ii. can. iuenitur. c. de Theph. ubi thephisiam pariter gummi rutae siluestris exponit, quem etiam er rorem, ex parte secutus est in quodam commento Montag. in quo homini leproso con sulit, &iubet applicari remedium ex serpente nigro factum, cum quo the phisia humida. i. recens coniungere. Thephisiam autem Monta, exponens, ait, quod est ruta siluestris, quae si desit, uice eius, satiuam, siue domesticam rutam apponi praecipit. Verum si Montagnana. c. de thephisia. ii. can. cum c. de tapsia apud Dio. contulisset, proculdubio intellexisset, hoc nomen thephisiam esse apud Aui. deprauatum, &pro tapsia scribi thephisiam. Vnde ex errore scripturae etiam falsa expo itio humit originem.