Latin
190
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 190
Unproofread scanNot analysed yet
Ex eodem Dio. discere Montag. potuisset, tapsiam alio nomine, non rutam siluestrem, sed ferulam potius siluestrem nominari. Secundus error est apud Aui, quia quos effectus diosco, Paulusque, Ixiae ueneno tribuunt, eosdem ipse the phisiae. i. gummi rutae agrestis attribuit, non animaduertens quod de eodem ixia. c. de aldibe. i. uisco eodem in li. s. 4. can. paulo post erat tracta turus. Siquidem c. de thephisia scribit haec uerba. Haec est gumma rutae modo tanae, &quandoque sentitur in sapore eius, sicuti sapor albedarogi, &est calida, &accidit illi qui bibit eam retentio eorum omnium quae currunt ex utris que uiis, &apostenatur lingua, &accidunt rugitus, &inflatio. Quae omnia signa, etiam scribit dios, in his qui ixiam uenenum biberint. Ter. error est, &quidem multo prioribus grauior, quoniam Aui. ipse sibi ipsi in theph. contradicit. Nam. ii. can. c. de theph. scribit, quod in radice eius, et corticibus ipsio, et lachri ma, eius est solutio. iiii. aut can. de eadem thephisi. i. gummi rutae monta nae, inter uenena tractans (ait) quod accidit ei, qui bibit ipsum retentio eo rum omnium quam currunt ex utrisque uiis. Quare cum solutio, atque reten tio superfluitatum, sint effectus contrarii, liquet illa, quam in uerbis Aui. no tauimus, contradictio. Haec autem a nobis de thephisia obiter dicta sunt, partim, ut ostenderemus quot, nostri temporis medicina, erroribus inuoluatur, medicis iunioribus Aui. in illa principem, statuenti bus, &multa, quae idem Aui. scripsit, sine ullo rationis examine, pro uero admittentibus, quemadmodum de Montagn. medico suo tre illustri, paulo ante significauimus, partim, ut tibi una manifestaremus id, quod etiam ab ini tio insinuauimus, difficillimum esse, quod sit Ixias apud Aui. &medicos iuniores illum sequentes, indicare, quandoquidem Aui. in hoc ueneno uide tur ambiguus, modo uiscum, modo thephisiam. i. gummi rutae montanae ip sum appellans. Vnde &quidem recentiores de uenenis tractantes, duo capita faciunt ad Aui. imitationem, alterum de aucupum uisco, quod uene num non est. Velut sit, non tamen ixias, de quo uidetur Aui. c. de ui sco agere, uoluisse, quandoquidem, non modo eadem signa (licet non omnia in uisci no tat potione) quae dioscorides in haustu Ixiae ueneni, sed etiam eadem fere nii remedia contra ipsum scribit alterum de gummi rutae siluestris, siue monta nae, quod gummi nusquam terrarum inuenitur. Est. n. error, ut diximus, Aui. quem illi iidem, quos statim antea tetigimus medici recentiores in suis de uenenis tractatibus animaduertentes, fatentur, gummi rutae agrestis, esse gan mi tapsiae.