Latin
192
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 192
Unproofread scanNot analysed yet
ss radicem alicuius haerbae habentis succum lacteum, acutum, ex genere tithimalorum, seu lacticinorus (ut iuniores medici loquuntur) Tale. n. est turbit, quod describitur a Mesue, non habens folium simile Isatidi, sed fe rulae potius. Haec. n. sunt eius uerba (ut nosti). Turbit est radix haerbae cuius folia sunt sicuti folia feruiae, minora tamen, &est ex habentibus lac. Quo circa Actuarius, grauis apud graecos autoritatis medicus, multum tamen Gal. ac Pau. aetate posterior, qui multas arabum medicinas illorum nominibus memorat, inquit turbit a Barbaris uocitatum esse radicem plan tae, quae a graecis Pitiusa uocatur. In quam etiam opinione quidam alii graeci, prae ter Actuarium, fuisse uidentur quic. de pitiusa apode Dios. ubi de radice fit mentio, uerba illa interseruerunt, quae non puto esse Dio sed glossema potius ἂν καλοῦσιν τούρπετ. i. quam radicem. s. pitiusae, uocant turbit. 83 contra hoc est, quod haec eadem radix a Serapione, non turbit, sed sebram i. esula nuncupatur, quod palam fiet conferenti ea, quae Serapio de sebram, ex Dio. atque Gal. pariter. scripsit autemate. Os his quae iidem graeci autores de Pitiusa prodiderunt. Quamuis Aui. c. de sebram, alia potius uideatur de scribere, quam radicem pitiusae. immo si uerba Gal. li. viii. de simplici medi cina in pitiusa attendimus, &alia comparia. ii. cano. c. de mezetegi ab Aui. scripta, liquido apparet, quod mezetegi apud Aui. sit Pitiusa apode dios. ita quod necessarium sit alterum duorum, uel sebram non esse esulam apo Aui. (intelligendo per esulam radicem illius haerbae quam graeci Pitiusam uocant) uel Auicennam. in duobus capitibus. ii. can. de eadem radice fuisse locutum. s. c. de febram, &c. de mezetegi. Eadem eiusdem medicinae repeti tio superflua est apud Serapionem. Nam c. de Tithimalo, ultimo loco nominat spetiem Tithimali quae dicitur Ptia. Vult autem dicere pitiu sa. Eadem. n. de ea scribit, quae de Pitiusa Dio. Paulo infra aliud caput scribit de sebram, &in eodem allegat Diosco. Quasi sebram alia sit a Pitiusa medicina. Sed neque illorum opinio est omittenda, qui putant tur viii bit esse radicem haerbae, quam uulgo soldanam nominamus, passim in locis maritimis prouenientem. Hanc tanem opinionem esse falsam, nos ita probamus Soldana haerba, uel eius radix non est turbit a Serap. descriptum, quia illud Turbit, est Trip. apud diosco, &habet folia similia isatidi, ut nuper ostendimus.