Latin
193
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 193
Unproofread scanNot analysed yet
Soldana autem haerba non est tripolium apud diosc, sed ad ali ud. ca. refertur, ut mox ostendemus. Item Soldana haerba habet folia qua dantenus hederae similia, uel Aristolochiae rotundae, turbit autem a Sera. descriptum, sicuti etiam Trip. apud diosco, habet folia similia Isatidi. Eadem ratione probatur Soldanam haerbam non esse turbit descriptum a Mesue, quoniam istud turbit habet folia similia ferulae, ut etiam antea dictum est, soldanae autem folia sunt omnino a ferulae foliis drina. Simili argumento in li. de morbo galli co contra Gentilem, probauimus soldanam haerbam non esse cachilem apud Serap. quoniam cachile secundum eundem serapi. habet folia nasturcii, quae nullam praese fe runt foliorum soldanae similitudinem. Hic autem uberioris doctrinae gratia, super adiungimus autores arabes, soldanam haerbam, neque ad caput de cachile, neque ad. c. de turbit retulisse, sed graecorum imitatione ad c. de caulibus. Est. n. soldana haerba uulgo a nobis dicta, illa quam Dio. atque Gal. brassicam marinam appellant, quod liquido apparebit, siquis inuicem contulerit ea quae in haerba soldana oculis intuemur, &quae de brassica marina Dio. scribit. In hac tamen haerba mihi uidentur autores arabes eate nus aberrasse, quatenus de caule domestico, atque siluestri, ac subide ma rino eodem. c. continuatim tractauerunt, tanquam hae omnes forent eiusdem gene ris proximioris speties, quod de siluestri quidem, atque domestico caule concedi posset, quoniam tantum satiui, atque siluestris differentiis distant. De mari no autem caule nequanquam, qui omnino ab aliis duobus diuersificatur, ut non modo diosc. sed etiam Gal. testificantur, quorum autorum sententia. Brassica marina, &brassica satiua, uel etiam siluestris aequoce dicuntur, Putasse autem ara bes caulem satiuum, atque siluestrem, ac praeterea marinum quandam habere inter se, non modo figurae, sed etiam naturae affinitatem, eo constat argumento, quod omnes eodem (ut diximus) . c. complectuntur, &praeter hoc. etiam uerba Sera. idem osten dunt quod de caulibus marinis, ita scribit. Marini caules sunt longinquo res à similitudine domesticorus, quam. s. sint caules agrestes. De illis. n. sta tim antea locutus erat. Aui. insuper tris hasce speties, etiam effectuum conitate consociat, ut cum. ii. can. c. de caulibus scribit in hunc modum. Siluestris, marinus, ac domesticus maturat flegmones, &duricias, quam quidem effectus à diosco, cauli satiuo, atque siluestri ex parte assignatur. Marino autem cauli a nemine adscribitur, &nulla experientia comprobatur.