Latin
38
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 38
Unproofread scanNot analysed yet
Eam dem praeterea laginem scribit plinius ab aliquibus echiten uocari, et tenue scamonium, quod dictum me suspicari facit ne laginem et echiten. pro elxine et eusine /codicis forsitan errore /scribatur. Neque enim agnoscitur planta quae uerius tenue scamonium dici possit, quam ea quam graeci aliis uocabulis et elxinem /et eusinem /et cissampelon etiam appellant. habent enim hec /omnes scamonii notas, libro siquidem quarto scribit Dioscor. Elxinen habere folia hederem similia. At eiusdem he derae foliis et elxines pariter scamonium lib. eodem ab eodem Dioscoride scri bitur. Elxine quoque florem fert candidum, calathi figura et plurimo la cte manat, et aluum ciet, sicuti scamonium. Hanc eandem elxinen Pli. (nisi fallor) libro. xxi. conuoluolum appellat, ob id quod (ut etiam de elxine scribit Dioscorides) omnibus in quas inciderit plantis circunuoluitur. Eiusdem florem scribit plinius esse rudimentum naturae lilia facere condiscentis, in quo flore plurimi decipiuntur litteratores, qui simonis genuensis auctoritate freti, existimant eundem florem esse ligustrum, de quo Virgilius. Alba ligustra cadunt. quum tamen ligustrum sit arbuscula, quae quidem flores albos profert, sed plurimum a conuoluoli flore differentes. Eadem arbuscula hodie quoque in aliquibus italiae locis ab incolis lagustrum, pro ligustro corrupto nomine di citur. Audio etiam a plerisque caprifolium appellari, quoniam eius folio caprae praecipue uescantur, non longe huic dissimilis in asia nasci tur, quae a graecis cypros, ab arabibus alcana uocatur. Minus uero mirandum sit, Plinium hominem quantum negociis ciuilibus deditum, tan tum ab omni medicinae exercitatione remotum, in hac fruticum ac herbarum contem plationae aliquando cespitasse, quando et auicenna ipse, quem si uere eum, quem illi omnium ferè aetatis nostrae medicorum tribuit consensus in medicina principatum mereatur, non solum scriptis, sed rerum quoque experimentis atque operibus uere medicum fuisse oportuerit, tam in eisdem rebus ad usum medicinae necessarie uidetur fuisse implicitus atque perplexus. ut hanc ipsam elxinem, siue cissampelon, quae latine con uoluolum dici potest, et alsinem. quam scribit Dioscorides auriculam mu ris a romanis noncupari, et aliam quam graeci proprius. myosotida. i. auriculam muris appellant, et anagaliden quatuor,s. herbas et natura et figura plurimum differentes, sub unius auriculae muris appellatione confunderet.