Latin
39
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 39
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quis pro auicenna obiiciat, potuisse eum et al sinem et eam, quae proprie auricula muris dicitur, et anagalidem, has tris omnes herbas auriculae muris nomine nuncupare, quoniam aeque omnes foliis musculorum auribus similibus constant. hoc tum de conuoluolo, cuius folia sunt hedere foliis similia nequaquam dici potuerit. Cur etiam post momentum Aui. seorsum de anagalide sub proprio nomine tractauit, cuius antea proprie tates in auricula muris assignauerat. Cur etiam eiusdem proprietatibus, alias commiscendas duxit, quae sunt eius herbae, quae proprie muris auricula uocatur, non autem anagalidis peculiares. Sed ne uideamur auicennam per calumniam falso reprehendere, eiusdem Auicennae uerba ex secundo ipsius de simplicibus medicaminibus li. in medium afferemus. auricula muris (inquit) est herba, cuius uirtus secundum. Gal. est propinqua uirtuti herbae, qua uitrum abstergitur. Hic Auicenna Alsinem sine dubio innuit, quam Dioscorides atque Gale. testantur habere similes uires Elxinae . i. parietariae, siue herbae, qua uasa uitrea absterguntur. Deinde subiungit Auicenna, et hoc nomen absolutum est duabus herbis, quarum una est, quam nominat Galenus, et odoratur ex ea odor malbae, et non habet duriciem. Haec qui dem Auicennae dicta uera sunt de eadem Alsinae, cuius mentionem fa cit Galenus lib. vi. quanquam nihil de tali odore retulerit. Quod uero demum addit Auicenna, quod altera quam nominauit Dioscorides, sit similis uolubili, nisi quia minora habet folia, omnino falsum est. hoc enim Dioscorides scribit de Elxine, quae et Cissampelos dicitur, quod habeat folia hederae similia, minora tamen. Auicenna siquidem ab effectu hederam uolubilem nonnunquam appellat, sicuti eadem ratione haec ipsa plan ta, quae apud graecos Elxine et Cissampelos dicitur, latine conuoluolum appellatur. Sed quaenam conuoluolo cum alsine, siue auricula muris in foliis, aut flore potestatibusue societas, quamuis tenuis quaedam in nomine tantum apud graecos similitudo reperiatur. Nam auricula muris à sine. Conuoluolum autem ab eisdem graecis elxine uocatur, quae sanè uicinitas nominis decoepit Auicennam. qui post momentum serpentes auibus et tigribus Vrsos geminare uidetur, hoc est res omnino dif ferentes in una designare, quum conuoluoli effigiem atque Anagalidis pariter pingit. ita. n. post uerbam paulo ante scripta subiungit. Et est herba expansa super superficiem terrae, paruos habens stipites, domestica, bona, sine odore, et non habet saporem fortem, azulinos habens flores, cuius semen semini coriandri assimilatur. Hec omnia auicenae uerba indicant, alterum genus anagalidis, quod florem profert ceruleum et foemina di citur sicuti, etiam effectus anagalidis proprii ab Auic.