Latin
41
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 41
Unproofread scanNot analysed yet
innuit illam, quae a nostris tum Bardana tum lapa maior appellatur, quam ideo aeteres bardana personatiam dixerunt, quoniam hac propter amplitudinem foliorum ad personatos faciendos utebantur. hanc uero eandem eadem ratione Diosco. Gale. ac Pau. prosopiten. i. personatiam nuncuparunt, ac foliis cucurbitae, nigrioribus tamen atque hirsutioribus constare tradiderunt. Plinius li. xv. Chamedaphnem ita describit. Est et chamedaphne siluestris frutex et alexandrina, quam aliqui ideam, aliqui Hypogloton, alii Daphnem, alii Carpophylon, alii Hypelaten uocant, ramos spargit a radice dodran tales, topiarii ac coronarii operis, folio acutiore quam Myrti, molliore ac candidiore, maiore, semine inter folia rubro, plurima in Ida, et circa Heracleam ponti, haec nisi in montosis. Eandem Chamedaphnem postmodum Pli. lib. xxiiii. ita describit. Chamedaphne unico ramulo est, Gubitali ferè folio, tenui, lauri similitudine, et reliqua. Quis non ui deat Pli. eidem plantae differentes descriptiones afferre. Est. n. prior de scriptio in Daphne alexandrina, non autem in Chamedaphne li. iiii. à Diosco. tradita. esse uero chamedapnem a Daphne alexandrina dif ferentem, non solum Diosco, sed Galenus pariter et Paulus in suis de simplicibus medicaminibus lib. ostendunt. Idem Plinius cum Myrtum satiuam libro. xxiii. descripsisset, eiusque uires ac facultates assignasset, postmodum subiungit, Myrti etiam syluestris, quae a graecis oxymirsine dicitur, proprietates. adeo ut putasse uideatur, oxymirsinem, quae et Myr Oxymirsi tus agrestis dicitur, a Myrtosatiua, sicuti pleraque alia herbarum fru ne mirtus ticum atque arbuscularum genera siluestris tantummodo atque satiuae diagrestis. scrimine differre. Iccirco de rusco qui oxymirsine et Myrtus agrestis à Ruscus. graecis nuncupatur, tamquam de re ab oxymirsine diuersa, separatis in lo cis saepe commeminit, quanquam non alias in Rusco, quam in oxymirsine uires sub scribat. Eodem tamen lib. xxiii. Plinius adducit castorem, qui id, quod uerum erat existimauit, eandem . s. esse oxymirsinem apud graecos, quae latine ruscus, uulgo autem etiam a medicis bruscus appellatur, ex quo Plinii temporibus, sicut hodie quoque fiebant ruri scopae, sed praeter Castorem Diosco. etiam lib. iiii. testatur Oxymirsinem, siue Myrtum agrestem a romanis Ruscum nuncupari. minori tamen (ut uerum fatear) errore dubitauit Plin. nunquid Oxymirsine esset ruscus, an alia arSerapio. buscula tanquam siluestris a Myrto satiua differens quam Serapio arabs affirmauerit. oxymirsinem esse arborem ferentem fructum, qui apud arabes Cu bebe uocatur. friuole satis rationi subnixus, quod neque Gal.