Latin
40
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 40
Unproofread scanNot analysed yet
subiuncti manifestissime ostendunt, quos ut antea scripsimus, con seorsum de utroque ana galidis genere sub proprio nomine tractat ipse Auic. subscribit, addit ta mem et aliam quae non est anagalidis ex sententia cuiusdam Musaich facul tatem. s. quod iuuamentum eius est iuuamentum absinthii, hoc autem non de Anagalide sed ea herba quae propriae Myosotis. i. Auricula muris a graecis appellatur, differtque ab alsine et utraque speciae anagalidis legitur apud Paulum, qui eam ad occidendos adhibet uermes. Ex quibus omnibus colligitur, uerum id esse quod diximus, Auicennam maiori erro re quam Plinium /qui res easdem tamquam diuersas exposuit, herbarum natura ac fi gura differentium proprietates ac uires (in uno ut dicitur cap.) miscuis se, sed non est nunc nobis cum Auic. sed cum Pli, negocium. quare ad ipsum reuertamur. Hic lib. xxv. de arctio quamuis echion errore codicis (ut ar bitror) legatur, ita scribit. Arctium quidam personatiam uocant, cuius folio nullum est latius, grandes lapas ferentem, huius radicem decoc tam ex aceto dant potui. de eadem personatia non multos infra uersus Plinius ita scribit. Personatia quam nemo ignorat, licet autem et hic pro personatia persolata uitiose scribatur, tamen quod sequitur, probat personatiam esse legendum. ita enim subiungit. Graeci uero Arctium uocant folia habet maiora etiam cucurbitis et hirsutiora nigrioraque et crassiora, radicem albam et grandem, hec ex uino bibitur denariorum duorum pondere. Videtur profecto Pli. duo arctii genera putauisse quorum utrumque personatia diceretur, alterumque biberetur contra serpentes ex ace to, alterum ex uino. Attamen. et Dioscorides et Gale. ac Pau. de uno tantummodo arctio προσοπίτε. i. personatia scripserunt. Esse uero indem arction siue eandem Personatiam quam primo et secundo loco describit Pli. eius dem plinii uerba apertissime ostendunt. nam de prima ita scribit. Qui dam arction personatiam uocant, cuius folio nullum est latius, grandes lapas ferentem. Hic autem proculdubio. Plin.