Latin
46
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 46
Unproofread scanNot analysed yet
uero et si seorsum de azal. i. lapide lazuli, et de lapide armeno inter alios lapides scribat, quae cunque tamen de lapide lazuli refert, eadem omnia fere a graecis autoribus Diosco. praesertim atque Gal. de lapide armeno scribuntur. Haec. n. sunt Auic. de lapide lazuli uerba. Virtus eius est sicuti uirtus eius quo adhaeret aurum, Dios. de lapide armeno li. v. ita. Eadem facit, quae Chryso cola. Auic. de azul siue lapide lazuli sic. Inest ei uirtus eradicatiua pu trefactiua, et abstersio eius cum acuitate, et stipticitate pauca. Gale. et Pau. de Armeno lapide eadem fere. Habet uires abstergentes cum acre dine, et pauca quadam astringendi facultate. Auicenna de lapide Lazuli pariter. Bonos efficit pillos palpebrarum, et est ultimum (sicut dicitur) propter proprietatem quae est in ipso, et dicitur, quod propterea, quia ipsum euacuat humores malos prohibentes oriri pillos bene. In eandem quoque fere sententiam. Galenus de lapide Armeno ita scribit. Quum igitur tali natura praeditus sit, miscetur medicaminibus oculorum, ipsum quoque seorsum terentes, et in puluerem quodammodo redigentes, utuntur sicco ad augendos pilos palpebrarum, quando ob humorum acre dinem quidam ex ipsis decidunt, quidam non augentur, neque nutriuntur. Nam ubi huiuscemodi humorum acrimonia fuerit consumpta ad natura lem habitum palpebra restituitur. Ex his igitur tam similibus, ac penè eis dem tum Auic. tum Dios. atque Gal. de lapide lazuli, et lapide armeno sen tentiis unicuique uider potest Auic. aeque, ac Serapionem in lapide lazuli lapi dem armenum designare. Magis uero in hoc Serapio, quam Auic. laudan dus, quoniam cum lapidem armenum sub lapidis lazuli nuncupatione notificasset, nihil postea seorsum de lapide armeno tamquam re a lapide lazuli differente, id quod Auic. fecisse probatur, scribendum censuerit. Quod si pauca quaedam in lapide la uli addit Auic, ut quod uirtu tem habeat eradicatiuam, et putrefactiuam, quae de lapide armeno a graecis non scribuntur. Sed de altero metallo potius quod ab eisdem grae cis cyaneus appellatur, non sane mirandum est Aui. ut in plerisque aliis, ita in hoc quoque lapide rerum differentium proprietates miscuisse. Vnde illud euenit, ut sibi parum constare, atque inuicem pugnantia in hoc eodem lapide scribere uideatur. Nam si uirtutem habent eradicatiuam quemad modum de ipso scribit, quo pacto nutrit, aut producit capillos ex proprieta te quae est in eo, quos ex uirtate eradicatiua debeat extirpare.