Latin
47
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 47
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si etiam sit putrefactiuus, cum ea quae putrefaciendi uim habent, a medicis do ctissimis, ac Gal. praesertim inter uenena computentur, qua ratione pillu lae ex eodem sine uitae periculo sumantur. Hoc. n. est id, quod ex lapidis laluzi usu non paruum iminere periculum significaui. Eundem. n. esse censeo illi quem Diosc. atque Gal. sub cyanei appellatione notificant. quemque idem Diosco. lib. v,uim destruendi ac putrefaciendi habere testatur. at que ideo nullus ex graecis autoribus, sicuti lapidem armenum, ita cyaneum quoque purgandae atrae bilis gratia docuit in pillulis deuorari. Neque me latet, quaedam esse, quae per se sumpta sint, exitialia uenena, aliis tamen admista salutaria reddantur. Sed dicat aliquis, quis nam usus aut ratio hoc in lapide lazuli depraehenderit, nisi forte in eadem re arabibus autoribus fidem adhibere uelimus, quos uerisimile est lapridem lazuli a lapide armeno nesciuisse distinguere, cum unius uires ac proprietates in altero notent. Huius siquidem erroris non est omnino neque ipse Serapio expers. Nam licet de lapide lazuli tantummodo scribat, quo nomine lapidem armenum uoluit intelligi? quoniam uerba Gal. quae Serapio in la pide lazuli refert sunt ab eodem Gal. in lapide armeno conscripta. In fine tamen subiungit, ex cuiusdam Alchanzi sententia, lapidem lazuli habe re uirtutem adhustiuam et putrefactiuam, atque ideo auferre uerrucas. Haec autem (ut diximus) non est lapidis armeni, sed alterius potius medicaminis, quod a graecis cyaneum, a latinis Ceruleum appellatur proprietatis. Neque uero mirandum est Auic. in lapide armeno, qui etiam a nostrae aetatis medicis ignoratur haesitasse? quid esset, qui in Cicuta haer ba adeo uulgari tam anceps fuerit, ac dubius? ut, eam aliquando foliis cucumeris, aliquando mandragorae iuxta diuersorum autorum opiniones constare tradiderit, et nunc eandem succaram, nunc alpharas et nonnunquam Hyosciamum ni grum appellet. Nam in suo de simplicibus medicaminibus li. ii. sub succaram appellatione Cicutam describit, eosdem siquidem Succaram tribuit effectus, quos cicutae Diosco. in. iiii. autem lib. ubi de uenenis agit, cicutam non Suca ram, sed alphaphars uocat, et existimat ipsam esse Napellum aut uene num, quod interficit hominem, et non interficit Turdos, et postea subiungit Galen. de eandem huius rei cautum quam affert Galenus, non in Napello, et turdis.