Latin
48
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 48
Unproofread scanNot analysed yet
sturnis cised potius in Cicuta, et sturnis. Haec. n. sunt Galeni uerba. iii. de simplici cuta uescen bus medicaminibus lib. sic. Cicuta hominem quidem interficit ob meatuum latitudinem et caloris abundantiam, ac propter magnam quam habent artetibus. riae in attrahendo uim, pollens adhuc pertingit ad cor. Non exanimat autem sturnos contrariis ex causis. In eandem sententiam scribit idem Gal. lib. ii. de alimentis. et. iii. de complexionibus, de Cicuta et Sturnis, non autem de Napello, et turdis, ut in ore est omnium ferè medicorum, qui sola Auic. autoritate freti, id constanter affirmant, quod nulla habent experien tia compertum. Quis. n. sciat, an turdi sine noxa Napello uescantur, cum quid sit Napellus ex ipso Auic. non constet. Signa. n. quae ab Auic. ponun tur in eo, qui hauserit napellum, sunt eadem his, quae a Diosc. et Pau. scribuntur in his, qui toxicum biberint. Est autem toxicon quoddam ueneni ge nus, quo sagittae ab antiquis tingebantur, hinc enim illi apud graecos no mem, quoniam misilia quae ipsi toxeumata appellant, hoc potissimum medicamine inficerentur, Sed hoc idem ueneni genus ipse Auic. Pau. infra nominat, corrupto uocabulo. pro toxico tusson, cuius se neque naturam neque nomen nosse fatetur, eosdem tamen in eo ex aliorum sententia tradit effectus, quos etiam Dios. ac Paulus in toxico notant, ac quos paulo supra idem Auic. in Napello conscripserat. Quod autem in autore pandectarum napellum legitur, atque ab omnibus ferè medicis creditur, napellum esse speciem aco Aconicum niti, id ex Auicennae sententia affirmari non potest. Aconitum. n. duplex est au duplex, tore Gal, aliud quod interficit lupos, atque idcirco apud graecos Lycocto nos dicitur, aliud quod pantheras exanimat, ac simili ratione ab eisdem grae cis Pardalianches appellatur. De his autem duobus aconiti generibus Auic. eundem Gale. secutus, sub nomine strangulatoris. adib. i. lupi, et strangulatoris Leopardi seorsum a Napello tractauit. Quod si Auic. non minus noxias quam etiam salutares haerbas incognitas habuisse proba tur, quodnam ex eius uiri doctrina, aut in euitandis uenenis, aut in capiendis remediis auxilii sperare possimus? Atqui omnium artium pro fessores haec duo suscipere, ac polliceri uidentur, bonorum. s. ac malorum in sua quisque arte scientiam. Idem Auic. (ut ad id unde digressi sumus redeamus) eandem cicutam eodem lib. s. iiii. ubi de uenenis agit Hyoscyamum nigrum nominat. Nam quaecunque signa ab Auic. scribuntur in eo, qui hauserit hyoscyamum nigrum ac contra idem uenenum remedia non alia sunt quam quae in cicuta Diosc. ac Paulus pariter notauerunt. Nec minus idem Auic.