Latin
55
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 55
Unproofread scanNot analysed yet
An non tu quoque pontifex aquilegiensis, in calce tui operis hortaris omnes litteratos, ut libere de tuis scriptis pronuncient, quod si tu, uel tua quoque taxandi ptantem cunctis concessisti, quanto ego aequius ea in meis defendendis uti potuerim, Quare ut iam eo iure tecum agam, quod tum caeteris, tum mihi praecipue qui abste fui ante notatus, permisisti singula plinianae defensionis capita eodem ordine, atque iisdem fere uerbis, quibus a te scripta sunt in medium adducentur, et nunquid sufficientem Pli. ab erroribus uindicent eruditorum iudicio subiicietur. De cistho et Hedera. Non uidetur tibi pli. lib. xii. iure reprehensus, qui cisthon herbam ex qua fit ladanum hederam nominauerit quoniam (ut inquis) paulus aeginita cisthon, hanc etiam cisson. i. hederam nominet, et Dioscorides eandem cissaron. i. hederulam uocari tradat. Ego quod cum ueniae praefatione dicere liceat doctissime Hermolae nusquam reperi apud paulum, aut Dioscoridem herbam illam, ex qua conficiter ladanum, de qua nobis est disputa tio praesens, cisson. i. hederam uel cissarion. i. hederulam nuncupari, sed po tius cisthum aut ledon, siue ladona, hec. n. sunt Pauli uerba quarto sui de medicina lib. uolumine in quo agit de simplicibus medicaminibus uerba λάλανον ἀπὸ τοῦ κιοθοῦ τοῦ λάλωνοσ λετομένου τίνεται. i. ladanum ex cistho ladone appellata fit, sic Galenus medicamentum id, quod ladanum appellatur ex cistho, non autem ex cisso fieri attestatur neque Aetius his aetate aliquanto posterior, non tamen exiguae apud graecos auctoritatis medicus alia usus est in eadem herba quam cisthi appellatione alteram tamen huic non longe dissimilem sub qua nascitur hipocisthis, non cissaron, sed cistharum duo isti nobilissimi medici nuncuparunt. Diosco. uero alterum cisthi genus sub quo nascitur hipocistis, tam cistharum, quam etiam cissarum a quibusdam scribit nominari, alterum uero ex quo fit ladanum non cissario, sed ledon tantum a quibusdam inquit uocitari, quo fit ut cis sari nomen, quod latine hederulam recte dici posse arbitraris, non ei her bae, ex qua ladanum generatur, sed illi potius sub qua nascitur hipocistis etiam diosco. teste conueniat, quae etiam herba ladanifera, si nomine a cisso uel he dera diuerso diceretur uiosos potius quam uios &pronunciaretur faciendi gran inter ipsam atque hederam saltem ex acentu drinae, Quare ἀπὸ τοῦ κιοσοῦ uox dinutiua formata non hederulam, se proprii generis herbam significaret, quod etiam sit de altera sunt quam nascitur hipocistis statuendum, quanquam et pli.