Latin
56
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 56
Unproofread scanNot analysed yet
ipse cisthum non idem cum hedera nomen, sed uicinum tantum sortitam esse insinuauit, Vicinum autem nomen uel uichos fuerit, uel ulσσoc a quo per diminutionem κισεα ρον sicuti ἀποτοῦ κισθοῦ κίσθερον) neque uero hanc ipsam plantam ui etiam tibi concesserim facta ἀπὸ τοῦ κισσοῦ diminutione a graecis cissarium nuncupari puto a latinis recte hederulam posse nominari, quoniam non sequitur, ut si κισσοσ, uel κισσάριον multa significent apud graecos plantam. s. sub qua nascitur hipocistis et hederam, uel he derula, siqua inter hedere species aliis minor existit qualis est ea quae a Theophrasto elice non autem cissarum nominatur Iccirco et hedera uel hederula totidem habeat apud latinos significatus, tamquam is frutex qui arboris scandit ac circumuoluitur, quam etiam alter suffrutex, sub quo nascitur hipocistis, quae duae plantae inter se non solum genere atque natura, sed etiam colore atque figura. plurimum distant, hederae uocabulo comprehendantur. In hoc sane quemadmodum in multis aliis erro re fuit auctor Pandectarum qui uolens (ut arbitror) auicennam tueri aeque ac Plinium medicinam utramque confundentem, hederae nomen. aliquam to etiam quam caeteri fusius accepit, adeo ut omnem herbam qua caprae li benter uescuntur, ab edendo hederam appellari posse putauerit, acti bi homini litteratissimo. quem crassa minerua dedecet scino hanc ratio nem non probari, atque ideo non parua me cepit admiratio quo pacto unquam in animum inducere potueris, ut hederae nomen apud latinos plantam ex qua fit ladanum significare posse credideris quum nusquam inueniri possit huiusmodi significatus exemplum, quando et plinius ipse li. xii. du bitare uidetur, Vtrum sit hedera uel lada, quam hirci depascentes medi camen id quod ladanum nuncupatur, Barbarum uillis agglutinent. non te sanè latet uirum tam graeca quam etiam latina insignem litteratura, ple raque apud graecos uocabula multipliciter dici, quae tamen apud nos non seruant eandem significatus multiplicitatem, nam φιλέω uerbum apud illos significat amare /et osculari, amare autem pro osculari nunquam (ut arbitror) in nostro sermone reperies, sed ut ab ipsis de quibus agitur plantis sumatur exemplum. σχίνος in graecorum lingua, et lentiscum arborem et id cepe genus quod ab ipsis σκίλλα a latinis scilla appellatur, significat non tamen in nostra lentisci uocabulo aliud quam arbor designatur, An non tu Theodorum gazam quem tamen in themistii editione /prae caete ris imitandum tibi proposuisse fateris in hoc tamen plinianarum casticastigationem opere carpis, quod nimium linguae latinae amplificandum studiosus id genus raphani agrestis, quod a graecis &πιος uel ἐσχίας appellatur, quoniam ἀπιος apud illos etiam pirum significat, latine dixerit pirum. Quid. n.