Latin
58
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 58
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero hic error Theodori ma nifestus apparet, qui scribente Theophrasto centaurii maioris radicem pin guem, ac spissam, cuiusmodi eam Diosco. et Pli, etiam scripserunt, sicuti mi noris tenuem, ac nullius in medicimina usus retulerunt. Ipse tamen de minori ea scribi a Theophrasto putauit, quae nullo pacto eidem conuenie bant, atque imo centaurium fel terrae uocauit, quo sane nomine centaurium minus ob eximiam amaritudinem conuenientius insignitur, maius uero tantum abest, ut fel terrae dici possit, ut multo rectius mel terrae uocaretur, nam eius radix esse subdulcis a Dios. traditur, et qui eandem norunt, ita esse experientia compro barunt. Ego sane scio ipsam ab omnibus fere medicis aetate nostra ignorari. Conciliator quoque differentia centena. Centaurium maius aeuo suo incognitum fuisse testatur, licet milies ipsum (ut arbitror) uiderit, atque ad opera medi cinae frequenter adhibuerit, quod etiam nostri temporis medicis frequentissime con tigit. At qui fieri potest aliquis inquiet) ut uel Conciliator, uel eo posteriores me dici id medicamentum ignorauerint, cuius usum aliquando nouere, nam proculdubio haec inuicem pugnantia uidentur. At si mihi more sophistarum loqui liceat, illud dicere ausim, centaurium quidem maius a medicis nosci, non tamen ab eisdem nosci centaurium maius, quemadmodum cupatorium agnoscunt, non tamen agnoscunt cupatorium, in quo sanè minus, quam in centaurio maiore sunt excusandi. Nam licet hoc non solum peregrini, sed etiam sit soli Itali germen non ta mem in multis Italiae prouenit locis, at cupatorium in pratis, inuiridariis in ue pribus, in planicie, in montibus passim nascitur, et nisi conniueamus, ubique fere nostros incursat oculos. A Dios. uero ac Pli. eius effigies ita de scribitur, ut penè ante oculos poni uideatur. hae quales sint haerbae, quo nomine de nostris uulgo uocitantur, consulto caelare constitui, ne quod quidam mihi suis contra me scriptis (ut audio) obiecerunt, qui . s. inter te, ac me discordiam quaesiuerunt, tuum uidear expectatissimum de huiusmodi rebus praeripere uelle tractatum. Redeo ad Theod. qui et thrialidem bibinellam, et scolopendrium linguam ceruinam conuertit, eodem. s. linguae nostrae amplificandae studio permotus, non sanè in probando modo rerum proprietas et natura seruetur, nam ut de lingua ceruina taceam, quae non est graecis scolopendrium, sed altera potius ab eisdem haemionites nominata. Illi quidem uiribus proxima, figura autem plurimum distans, licet tu in tuis castigationibus tam ambas similes scripseris, ut difficile sit internoscere, ut inquam de ista taceam, ob eam saltem. quam habent cum scolopendrio ptantum similitudinem thrialis omnino differt ab ea quam uulgo bibinellam appellamus, est. n.