Latin
57
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 57
Unproofread scanNot analysed yet
aliud innuere uolebas, nisi non esse piri apud latinos aeque, atque apud graecos τοῦ ἀπίου duplex significatum. Ego ue ro Theodoro gazae in hac parte patrocinari non uerebor, quem puto ἀπιον etiam pro raphano agresti pirum recte conuertisse, quoniam id raphani genus iccirco tale nomen apud graecos sortitum uidetur, quod piri effigiem sua figura representat. Quare ob eandem similitudinem etiam a nostris commode pirum diceretur. Graeci sane uel rustici, qui eiusdem raphani usum, quem et Theophrastus, et Diosco. retulerunt, habent ex persona compertum, quod. s. pars eius superior uomitum faciat, inferior uero aluum citat, nunc etiam chamaepidium. i. terrestrem pirum uulgo uocare consueuerunt, multa tamen alia sunt, in quibus iudico eundem Theo dorum gazam minus recte latinis uocabulis usum fuisse pro graecis. Nam hoc ipsum (de quo diximus) raphani genus, quoniam non solum ἅπιος sed etiam ἰσχιὰς uocari a quibusdam in graeco Theophrasti co dice legitur, idem nomen Theodorus caricam transtulit, sed quamuis ita apud Theophrastum, cuius de plantis uolumina magna ex parte sunt deprauata, legatur, neque tu id uerbum in Pli. castigaueris, Diosco. tamen cuius liber aliquanto emendatior quam Theophrasti apud graecos habetur non ischada, sed ischiada potius alio nomine idem medicamentum nuncupauit. Qui si etiam ischas (ut apud Theophrastum, et Pli. scribitur) di ceretur, non posse tamen caricae uocabulum in lingua nostra aliquam ra phani speciem, quae nullam habeat caricae similationem, significare. Iisdem rationibus, quas paulo ante de hedera attuli, ausim confirmare, Simili errore, atque aliquanto sane maiore Theodorus gaza centaurium maius fel terrae nominauit, nam cum Theophrastus li. 9. de plantis scribat, centaurii radicem ad . x. annos reseruari, ac proculdubio centaurium ma ius intelligat, cuius radix non, autem folia, quemadmodum contra minoris folia, non autem radix ad usum medicinae adhibeatur. Hanc in utraque centau rio differentiam non animaduertens Theodorus, ut qui apud Diosco. Gal, et Pli. etiam forte non legerat, centaurii minoris radicem esse su peruacuam, atque ideo nullam esse ipsam reseruandi necessitatem ita ullum Theophrasti locum est interpretatus, publica uero omnium radicum differentia, quod aliae plus, aliae minus temporis durant, holebori. n. uel annis. ccc. utilis durat. Malum terrae aut quinque, aut sex, uerallago . xi. fel terrae. xii. Pinguis haec, spissaque admodum est.