Latin
87
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 87
Unproofread scanNot analysed yet
Neces quoque ab aliis accidunt propriae, ceu in minoribus patet, quippe orobanche uocata eruum necat complexu, compressuque suo. Et linoderum faenugraecum interimit protinus radici adnascens. Et alia cladem aliis inferunt, ut quae cum singulis frugibus simul proueniunt, ceu lolium, et auena tritico, atque hordeo, et Aparine lenti, et alia aliis, omnia tamen iccirco interimunt, quia pabulum tollunt tam quod ter ra ministret, quam quod a sole, et aere ueniat. Atque eorum quidem ratio ma nifesta est, quia uidelicet habent interimendi uim, talem enim sensum uerba statim subscripta manifestant. Oleum autem, et perix, atque pingue, Nam haec quoque necandi uim habent, et Reliqua. ex his Theophrasti uerbis facile unicuique potest liquere, aeram. i. lolium, et aegilopen, idest auenam (Talia enim uerba in graeco codice habentur) hac ratione habe re uim, alteram necandi triticum, alteram necandi hordeum, non circumligando se, sed pabulum auferendo, quando et orobauche, et apari ne, quae hanc habent se circumligandi naturam, non tamen hanc com munem rationem subterfugiunt, quin et ipse quoque pabulum tollendo interimant, tam quod terra ministret, quam quod a sole, et aere ueniat, quod uisus est hoc in loco insinuare uoluisse. Theop. aparinem, non orobanche ut in libro octauo associando, sed lolio et auenae, quanquam et idem libro octauo diligentius consideantibus significauerat, ita de orobanche, et aparine scribendo. Non nulla etiam manifeste conia plurium erumpunt. Sed quoniam plus inter aliqua ualeant, propria eorum putantur, exem pli gratia, Orobanche erui, aparine lentis, quod altera eruum potissime uincit causa imbecillitatis, altera inter lentem maxime coalescat. Qua si uelit dicere Theophrastus, quod et si orobanche eruum causa imbecillitatis suo amplexu, atque compressu potissimo uincat, tamen et pabulum auferendo enecat. Aparine uero lentem, pabulum auferendo potissimo, quoniam ipsa inter lentes plurimo abundat alimento. Hoc. n. signifi cat uerbum &τροφεῖ, quo hic utitur Theophrastus, pro quo interpres retulit maxime coalescat. Hoc uero in loco (ut nos ipsos excuse mus, hoc est eius culpae, cuius Plinii patronum accusauimus, falsae scili cet allegationis Theophrasti suspicione liberemus, apud illos praeser tim, qui Theophrastum, non graecum, sed latinum legerunt) Hos censui eosdam lectores admonendos me ubi Theodorus in Translatione Theophrasti aparirem lappam uertit. In hoc Pli. secutus errorem qui saepius in lib. suis, ubi Theophrastus apariren nominat lappam lati ne, dicit maluisse graeco uti uocabulo aparine, quo Pli.