Latin
88
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 88
Unproofread scanNot analysed yet
nihilominus in uariis locis librorum suorum non raro utitur, dans multis aberrandi, sicuti in aera, et lolio occasionem, ut pariter aliud putent esse apud ipsum Pli. lappam, aliud aparinem. Libuit autem nobis in hac haerba graecum seruare rocabulum, quoniam nomen lappa in ea a Plinio, et Theodoro nimiam aliquando Pli. fidem adhibenti usurpatum, potius arctio grandes lappas ferrenti, quam aparine congruat. Sed et aliud hoc ipso in loco subiiciendum existimaui, quod non ad nostri, sed ad Pli. fa cit defensionem. Ego. n. semper fui ita animatus, ut ubicunque possim pli. autoritatem foueam, atque sustentem, sicuti ubi non possum, puto (ut philosophum decet) ueritatem in honore praeferendam. Praeter ea quae supra nos plin. obiecimus de haerbis quae non circumligando se, sed po tius alimentum auferendo enecant fruges. Quispiam et de haerba secu rina graece pelecino dicta possit obicere quod non sit aphaci. i. lentis, sed potius aphaces, sic. n. de pelecino scribit Theophrastus quod sit aphaces uitium peculiare, adeo ut dubitet Hermolaus, ne aut lectio corrupta sit in Theophrasto, aut uicinitas nominis, plinium in errorem traxerit. Sed neque lectio Theophrasti corrupta est qui lib. viii. de plantis scri bit aperte in lente aracum, in aphace pelecinon, nasci frequentius, neque propterea pli. errasse conuincitur, quem Galeni possumus tueri auto ritate, qui inter malas haerbas nascentes, in lentibus non minus peleci nos, quam aracas nominat. Vtinam idem pli. tam bene in ateramno deffendi posset, quam haerbam putauit circa philippos in pingui solo qua faba necatur, sicuti teramnum alteram qua in macro solo, cum quidam uen tus afflauerit, quo in loco nescio an rideam an magis miseram pli. con ditionem deplorem, tales sortiti defensores qui putent mutato uerbo aera in ea, quod uerbum aera hic, esse uitio codicis scriptum non negamus sicuti et sequens, non qui putent inquam tam leui unius uerbi dissyl labi mutatione Plinium, a maximo quem ipsi non animaduertunt er rore uindicare.