Latin
Letter 1
Nicetus Trevirensis, Epistolae Duae 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Te domina Chlodosvinda, per tremendum Dei jndicium conjuro, ut hanc epistolam et bene legas, et bene illi et frequenter exponere studeas, et ut ipsum interroges: Quis est Salvatcr? Patrem dicunt esse Salvatorem, an Filium? Quomodo duos esse, cum unus est, et alius non est, denuntiant? Si dicent Filium, ergo Pater Salvator non est; et si dixerint Patrem, ergo Filius Salvator non est: quia salvare qui Salvator non est nullum potest. Si dixerint: Duo sunt Salvatores, istud scriptum nusquam invenient, nisi, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); hoc est, Pater in Filio et cum Filio, et Filius in Patre et cum Patre. Deus prae magnitudine videri ab oculo humano non potest, qui tantum grandis, tantum fulgens, tantum etiam igneus est. Legimus: In circuitu cæli et terræ tabernaculum ejus (Psal. XVII, 12); quod etiam prae ista magnitudine et splendore ab homine videri non potest. Expressit de se, quein semper habuit apud se; qui latibulum sibi de carne fecit; et ideo Scriptura dicit: Posuit tenebras latibulum suum (lbid.) . Ideoque in Evangelio ait Verbum Dei, quod Joannes dicit, quia In principio erat (Joan. I, 1), Verbum caro factum est (Ibid. ,14); et quod de Maria erat, sic illud ad se junxil, ut esset unum. Et per Scripturam dicit: Ex Sinn species decoris ejua (Psal. XLIX, 2): hoc est, homo in Deo transibit.