Latin
Letter 1
Nicetus Trevirensis, Epistolae Duae 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. In Evangeliis ipse dixit: Ego ex Patre exivi, et veni in hunc mundum (1 Joan. xvi, 28). In quadragesimo septimo psalmo dixit: Distribuite gradus ejus (Psal. XLVII, 14). Ejus dixit, non corum: quoniam unus esse, sed nec solus, apertissime scitur: Ut, enarretis in progenie allera: nam in die resurrectionis nec enarrare, nec apparere poterit, qui Trinitatem in unitate non crediderit. Et pro eo omnis militia angelorum per singulos dies clamat: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth (Isa. V! ,5). Non tres Sancti, sed ter Sanctum dixit Dominum Deum sabaolh. Sanctus Pater, Sanctus Filius, Sanctus Spiritus. Unus Sanctus, sicut unus Dominus. Unde et Joannes evangelista dixit: Ipse est qui est, et qui erat, et qui venturus est Salvator (Apoc. i, 8). Si per nomina ivero, gradus esse videntur. Cum Patrem audis, nomine major esse videtur; et ideo dixit: Pater 'Major me est (Joan. XIV, 28); sed nomine Lantum. In deitate autem, evidentissime per Christum et per apostolos ejus unus esse agnoscitur. Quia ipse cum a discipulo interrogaretur: Domine, ostende nobis Patrem; et ille: Me vides, et de Patre interrogas (Joan. xiv, 8,9)? Vides, quia in Trinitate invocatur, et in una deitate esse invenitur. Cum Patrem audis, sine Filio esse non credas: cum audis Filium, cum Patre esse non dubites: nec dubites tres in personis; nam unus in deitate esse agnoscitur. Et ideo ad discipulos suos dixit: lie, baptizac in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). In nomine dixit, non in nominibus; quia unam deitatem dixit, non tres. Spiritus autem sanctus separari non potest; quia unde esse scitur gratia Dei, inde donum esse cognoscitur. Ab ipso spirant bona omnia, sicut Apostolus dixit: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. IX, 5G). Sed solus Altissimus in omni terra (Psal. LXXXII, 19) Salvator. Jesu Nave ipsum conspexit, et ideo dixit: Noster ea, an adversariorum (Jos. v, i3)? Ille autem respondens ait: Ego sum qui sum, et alius præter me non est (Exod. III, 14). Abraham, qui dicitur amicus Dei (11 Paral. xx,,7; sa. XLI, 8; Jac. II, 23), et probatur, tres vidit, et unum credidit (Gen. XVIII, 2, 5). Cum tres adorat, Trinitatem, sicut dixi, commemorat: cum unum in domum intrare deprecatur, unam potestatem esse denuntiat. Nam Moysi quotiens atque quotiens dixit, Ego sum qui sum, et alius præter me. non est?