Latin
Letter 1
Nicetus Trevirensis, Epistolae Duae 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
iV. Quid nos ire per singula necesse cst? Ad duodecim discipulos quos habuit, vcniamus; quia ipsi Gothi hodie ipsis venerationem impendunt, et reliquias eorum furtim tollunt: sed nihil ibi habent, quia fidem eorum annulare præsumunt. Quid est quod in basilicis eorum corpora ipsorum hodie venerantur, non ingrediuntur? Quid est quod nihil ibidem præsumere audent, nisi furtive a, ut canes a foris animas decipiunt? Cum illos suos fideles rex Alboinus, sibi demittat, et ad domini Petri, et Pauli, Joannis vel reliquorum sanctorum limina perducai, ut ibidem missas facere, si audent, deliberent; sed non audent, quia domini Petri discipuli non apparent, et contrarii Christi esse probantur: quin quod per crucem ipse redemit b, destruere infelices inveniuntur. «Qua causa venena eorum talis rex et talis ætas percipit? Hic a si jubet ad dominum Martinum per festivitatem suam quam undecima die facit No. vember, ipsos mittat; et ibi, si audent, aliquid præsumant, ubi cæcos hodie illuminari conspicimus, ubi surdos auditum et mutos sanitatem recipere. Nam quid dicam de leprosis aut de aliis quamplurimis, qui quantacunque debilitate percussi sunt, ibidem per singulos annos alii et alii sanantur? Fortasse d. cunt, conlingunt vel cxcos, qui cæci a nativitate esse videntur. c Quid dicam, cum inde illuniinatos conspicimus et ad propria, Deo miserante, reverti videmus? Nam quid dicam adhuc de domino Germano, Hilario, vel Lupo episcopis: ubi tanta nlirabilia hodie apparent, quantum nec dicere verbis valeo: ubi tribulantes, id est, 'daemonia habentes, in aera suspensi torquentur, et dominos quo> dixi, esse confitentur? Nunquid in ecclesiis eorum sic faciunt? Non faciunt, quia Deum et dominos sanctos ibi habitare non sentiunt. Dxmon daemonem non exorcizat. Nam ubi sancti habitant, dæmon vdgari non dimittitur: ideo fit, ut locus ubi Deus est, ostendatur. Quid de domino Remigio et domino Medardo episcopis, quos tu, credo, vidisti? Non possumus tanta exponere, quanta mirabilia per illos Deum videmus facere. . . . . .