Latin
Caputiii
Nicetus Trevirensis, Opuscola 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tempus exigit e, charissimi, ut de auctoritate vigiliarum, de antiquitate, deque ipsa utilitate pauca dicamus: magis enim quilibet labor libenter sussi. pitur, si ante oculos proponatur ipsius laboris utilitas. Antiqua est vigiliarum devotio, familiare bonum omnibus sanctis. Isaias denique propheta clamat ad Dominum dicens: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus, quia lux præcepta tua sunt super terram (Isai. XXVI, 9, sec. LXX). David ct regio et prophetico spiritu sanctificatus unguento, ita canit f: Domine Deus salutis meæ in die clamavi, et nocte coram te (Psal. LXXXVII, 2). Item dicit: Memoratus sum in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam (Psal. CXVIII, 55) «. Accipe ejusdem prophetae aliam vocem, quæ et tempus et habitum deprecamis ostendat: In noctibus, inquit, extollite manus vestras in aancla, et benedicite Dominum (Psal. CXXXIII, 2). Et ne vespertinas tantum horas noctes æstimes appellatas, occurrit et di( it: Media nocle surgebam ad confitendum tibi super judicia justitiæ tuæ (Psal. CXVIII, 62). Eccc habetis et tempus expressum, et exsurgendi sollicitudincm, quomodo confiteamini Deo, ostensam.