Latin
Caputiii
Nicetus Trevirensis, Opuscola 2
Unproofread scanNot analysed yet
Adhuc consideranti mihi intentionem sanctorum, majus aliquid ac laboriosius occurrit, et ultra naturæ humanæ conditionem suggeritur, cum cumdem prophetam audis ita psalientem: Si ascendero in lectum strati me; :si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI, 3). Quis non stupeat tantam in Dei amore animi devotionem; ut somnum sibi, sine quo utique corpora humana deficiunt, penitus interdixerit, donec locum ac templum Domino fabricandum rex et propheta reperiret? Quæ res nos debet fortiter admonere, ut si ipsi locus Dei esse volumus; et taberna< ulum ejus ac templum cupimus haberi perpetuo, sicut Paulus apostolus asserit diceris: Vos estis templum Dei (11 Cor. vi, 16): in quantum possumus exemplo sanctorum vigilias diligamus, ne et de nobs dicatur h: Dormierunt somnum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV, 6): quin potius et gratulabundus unusquisque vestrum jam dicat: In die tribulationis meæ Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et neM sum deceptus (Psal. LXXVI, 3), Quia bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime; ad annuntiondum mane misericordiam tuam, et veritatem per noctem (Psal. XCI, 2, 3). Hæc et ejusmodi tanta ac talia ideo sancti illi cecinerunt, et scripta reliquerunt, ut nos Purum posteri paribus eorum excitaremur exemplis, ad celebrandas etiam nucubus nostræ saIutis excubias.