Latin · Dactylic hexameter
LIBRI SEPTEM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, AC DOMINI, DOMINI, LIB. I. NUPTIARUM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, LUDOVICI DUCIS, lines 3.2.202-3.2.254
Nicodemus Frischlinus, Epica 3.2.202-254
Unproofread scanNot analysed yet
Maxime Suevorum ductor, quo sospite numquam
Res patriae versas, aut Teccia rura fatebor:
Ex quo reliquias, divinique ossa parentis
Condidimus terra, tumuloque sacravimus umbram,
Christophori patris: quem non virtutis egentem
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.
Ille equidem magnos dedit atra morte dolores,
Inflixitque animis luctum: nobisque reliquit
Triste sui desiderium: qui legibus urbes
Constare, et patrios cupimus superesse nepotes.
At nunc laus Superis: quod flebilis hora recessit:
Illuxitque dies, toties optata paternis
Gentibus, alba dies, alboque notando lapillo:
Marchia Tecciaco qua iungitur Ursula lecto
Dorothee: ut tecum sociales exigat annos,
Et pulchra laetum faciat te prole parentem.
Ergo animis omnes promptis, opibusque parati
Adsumus: imperioque tuo paremus ovantes,
Nec segnes operum. tuus, o LUDOVICE quid optes
Explorare labor: mihi iussa capessere fas est.
Ipse det auxilium DEUS, atque haec omnia firmet.
Dixerat: illum omnes fremitu, assensuque sequuntur
Uno Tecciaci proceres, equitumque Magister
Spaetius Hepfigia ducens cognomen ab alta
Vir prudens animi: qui quondam Caesaris aulam
Sectatus, varios mores inspexit et urbes.
Nec non Balthasarus laetanti pectore plaudit
Carpio: Tecciacaeque domus aulaeque magister,
Suandorfa Caspar Kechelerus origine natus:
Maturusque aevi Daniel, Renchingia virtus:
Quique Anwillaeo Burckardus sanguine gaudet,
Iura fori doctus, rerumque peritus ab usu.
Guadet ovans animis Laymingae stirpis Erasmus:
Ingenio magnus: quo vix praestantior alter
Seu versare artes, seu candida dicere iura,
Seu mentes hominum dulcedine flectere vocis.
Gaudet et Anwili consors cognominis alter
Wolfgangus, culta mentem formatus ab arte:
Eloquio valens Hecklinus, et ore forensi,
Legum haud ignarus, studiis excultus honestis.
Tum Brasbergerus, fandi doctissimus auctor,
Cuius in egregio posuerunt pectore sedem
Cana fides, hilarisque suo cum pondere virtus:
Non levis ambitio, non ulla superbia, non spes
Improba: sed medius per honesta et dulcia limes:
Et qui discussa rerum caligine novit
Iura dare: inque suo leges servare nitore:
Incipit: o gentis columen praelustre paternae:
O spes Teutoniae: quae nos solacia laeti
Hinc trahimus, vivi quod et huc pervenimus aevi:
Ut te ius thalami sacrum, pactosque Hymenaeos
Exercere iuvet? quae nos consurgere quondam
Connubio tali cernemus Teccia rura?