Latin · Dactylic hexameter
LIBRI SEPTEM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, AC DOMINI, DOMINI, LIB. I. NUPTIARUM DE PRIMIS NUPTIIS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, LUDOVICI DUCIS, lines 3.2.255-3.2.301
Nicodemus Frischlinus, Epica 3.2.255-301
Unproofread scanNot analysed yet
Quae regni bona? Marchiadum comitantibus armis
Suevica se quantis attollet gloria rebus?
Si modo quod spero, pactum fortuna sequatur?
Quodque precor, facili clemens DEUS annuat aure.
Nunc igitur thalami sacrum geniale paranti
Adsumus, obsequium facturi deinde volentes,
Expositique animis. alii sua munere servent:
Cura mihi Ducibus gratas depromere voces,
Hospitioque levare viros. si cetera desunt:
Sit tibi pro facto satis officiosa voluntas.
Haec ait: haec eadem ingeminant cum plausibus omnes
Concilii proceres: animi maturus et aevi
Crusius, eloquio quo vix praeclarior alter:
Et Chilianus amans verae pietatis, et aequi:
Quem Themis et Pitho divinis laudibus ornant:
Nec non Sechelius, rerum vir maximus usu,
Artibus instructus, linguisque et voce diserta:
Et qui Lyncaeo penetrare in viscera terrae
Addidicit visu, latitantiaque aera Georgus
Rimari novit, legum Gadanerus amator:
Quem decorat virtutis honor mentisque benignae
Temperies, doctique sales, et grata senectus.
Dant manibus plausus, animi argumenta benigni.
Plaudit et Assuerus sollers, legumque disertus
Sacrarum interpres: plaudit doctissimus arte
Iuridica et multis animi virtutibus acer
Sengius: et magno Davides patre creatus
Schegkius, Ascraeo quondam nutritus in antro:
Iuraque casta fori, et legum commercia doctus.
Nec cuiquam eloquio Fridericus in orbe secundus
Schyzius, et vita laudata et moribus aptis.
Plaudit et Hillerus iurisconsultus et aequi:
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti.
Nec minus Enslinus, sacri pars prima senatus
Iuris honor, legum custodia, plebis asylum,
Laetatur. Casparque animi plenissimus aequi
Wildus ovat: patriae defensor strenuus orae.
Omnes acclamant, sonitumque per atria tollunt.
Nec mora, partiti officio iam quisque laborem:
Aut festis praeire choris: aut obvia ferre
Accitis ducibus laeto vestigia passu
Aut largas inferre dapes: aut fundere vina:
Aut oratores sacra ad genialia missos
Excipere, hospitiumque viris sub moenibus urbis
Addere: quae Chiliane tibi data cura, tuoque
Ductori Heclino. capiunt pro tempore munus
Quisque sibi: imperioque adsunt ac iussa facessunt.