Latin
SAXONIA CONVERSA SIVE CLODOALDUS DANIAE PRINCEPS, cum tota familia A CAROLO, ACTUS IV., SCENA NONA. Hildegardis coram Magistratu causam dicit: tactu candentis ferri, lines 5.4.9.100-5.4.9.113
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I 5.4.9.100-113
Unproofread scanNot analysed yet
Hild. Te Phoebe testor, vosque lucentis poli
Sidera, minores gemmulae; innocuam manum
Admoveo ferro. Iudices vestros quoque
Nunc testor oculos, innocens sceleris probor
Docente ferro. Sac. Scilicet non est nocens,
Quae Thessalo ignem carmine incantat. Pudor
Venalis omne facile persuadet scelus.
Nihil veretur Colchicas artes, pudor
Cui rullus animo est.
Iud. 1. Innocens virgo licet
Possit videri, dubia versatur tamen
Utraque lance causa. Ne praeceps nimis
Iudicium aberret semita recti, mora
Scelus exigatur. Veritas mora patet.