Latin
SAXONIA CONVERSA SIVE CLODOALDUS DANIAE PRINCEPS, cum tota familia A CAROLO, ACTUS IV., SCENA NONA. Hildegardis coram Magistratu causam dicit: tactu candentis ferri, lines 5.4.9.49-5.4.9.99
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars I 5.4.9.49-99
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi sacrilegium? Forte si bello forem
Captiva ducta, quaerere liceret fugam;
Quod rapiar, una Principis soboles Patris,
Ius per do libertatis, et nostram est nefas
Quaerere salutem?
Iud. 1. Quaerere salutem tuam
Si ius sinebat: vincula reorum tamen
Rumpere vetabat.
Hild. Iura quae dederant fugam,
Eadem sinebant media: quod caeco specu
Mecum extrahebam, media credebam meae
Futura libertatis Hoc uno rea
Moriar libenter: sera posteritas tamen
Hoc in tuarum censibus laudum canet,
Quod innocentem, Regis abneptem, satam
Principe parente, scelere Mystarum suo
Raptam parenti, Virginem intacta viro,
Cruda peremptam caede, submersam, suo
Sanguine sepultam, victimam infandis Diis
Dicaris. At si conscius recti mihi
Non loquitur animus falsa, fors superos adhuc,
Adhuc et homines cura mordebit mei.
Fors Gange quondam clara nascetur dies,
Quae me innocentem vulget, et verum mea
Post fata sero in cinere patefactum probet.
Iud 1. Inclinat animum causa. Naturam sequi
Quisnam vetabit? Iud. 2. Monstra libertas movet,
Civesque nemorum belluas; quidni et fibras
Sollicitet hominis?
Iud. 3. Capta, qua potuit, fugae
Scrutata portam, criminis nullam potest
Traxisse maculam.
Iud. 1. Traxerit, tamen aliquid
Dandum mulieri est, aliquid aetati quoque.
Sa 1. Aequi memento, quisquis ut Iudex sedes.
Natura non tuetur in superos ream.
Natura crimen diluat, nullum scelus
Posthac in orbe est. Crimen excusat fugae.
Si nempe fuerit capta, non templo suis
Dicata votis. Media fugiendi reos
Dedere iuvenes sata. Sic vobis rea
Probavit innocentiam? certe est nocens,
Quaecumque iuvenum amore deferuit Deos.
Ut innocentem se probet, castam probet.
Hild. Nihil verebor: si Deos frustra invoco
Testes pudoris, torris innocuam probet
Esse Hildegardem, torris antiquis avis
Testis pudoris. Iud. 1. Torris accensis micans
Undique favillis dextrae insertus, ream
Vel Hildegardem sceleris infandi arguet,
Vel ille poenis eximet. Sac. 1. Torrem date.