Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS II., SCAENA VII.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.2.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Levig. DIvina fatus Praetor es: Populo imperant
Reges: sed ipsis Regibus caelum imperat.
Hermenegilde!
Her. Genitor.
Lev. O suavis mei
Dulcedo cordis!
Herm. Una spes animae meae!
Lev. Amaritudo dulcis! et amara o meae
Dulcedo mentis! Nate, sine plaga, sine
Vulnere superstes vivis?
Her. Haec mitis manus.
Patris ferire noluit.
Levig. Vivis?
Her. Tuo
Favore vixi genitor, et rursum tuo
Favore nascor.
Fil. Huc quoque augustos refer
Benignus oculos.
Levig. Sarcina o dulcis meo
Pendete collo. Vigilo? num ludor iocus
Vani soporis. Filius num iste est meus?
Hermenegildus? Filii aut umbram manu
Complector aut ipse umbra sum illusus pater?
Her. Non est inanis umbra, quam stringis, pater:
Hermenegildus sum tuus? nec sum tamen
Hermenegildus ille, quem generis probrum,
Hostem parentis, Numini invisum, solo
Gravem putabas. Ille, si quando fuit,
Pridem perivit. Si mihi credis pater,
Nec esse nolui, nec fui talis; tamen
Fuisse finge: nolo diluere scelus.
Diluere crimen, crimen est; quando parens:
Est ipse proprii filii iudex. Ubi
Amor est patronus, esse delinquens velim,
Qualem volebas, filium, genitor habes,
Captum, ligatum vinculis. En me tui
Strictum catena amoris: affusum tuis
Pedibus triumpha. Lateris hoc ferrum mei,
Sit tibi trophaeum, sit mihi aeternus pavor.
Amor mihi eripit arma, quae furor dedit.
Levig. O Numen! unde (verba quae laetus paro
Amor resorbet) unde tam proles pia
Mihi parenti tam impio! Nimium tibi
Mi nate? (pectus deficit) dicam tamen,
Nimium tibi crudelis, atque atrox fui.
Non genitor; ursus, tigris, et pardus fui.
Monstrumque quodvis. Plura no possum miser.
Praet. O pugna amoris! rixa pietatis! Furunt
Subinde amantes, sed amor est irae exitus.
Levig. Verum est; amoris indoles veri est; licet
Aliquando corde frigeat, numquam mori.
Adverte mentem nate: promissam fidem
Haec charta servat.
Her. Paginae candor minus,
Quam candor huius pectoris pacta exprimit,
Descripta rursus teste confirmo Deo.
Levig. Per pectus istud, unde non potuit patris
Pietas revelli, iuro pietatem novam,
Stabilem, perennem. Nolo memoretur mihi
Vel nomen irae vereris, ex animo tumor
Postquam recessit. Antequam in pontum dies
Cadat iste, frontem Regium implectet iubar.
Hoc et noverca poscit, et cives vovent.
Chor. Vincite lauro tempora, et oliva simul
Laurum implicate milites: festum melos
Hermenegildi Regium nomen sonet.