Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS II., CHORUS.
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.2.8
Unproofread scanNot analysed yet
QUicumque suis procul a Paribus
Pressus acerbi sorte exilii
Longum patrio litore caruit,
Si forte procul tecta parentis
Rursum aspiciat, quam laetus ovat,
Gaudensque canit: Natale solum,
Tu mihi cunas finxisti olim.
Tu quoque tumulum mihi concedes.
Nectar quodam Deus infundit
Patriae sulcis, quod non quivis
Sentire potest, nisi qui patria
Nascitur ista. Semper radiat
Clarior ibi Sol, ubi quisque oritur,
Magis arrident aetheris aurae,
Quas quisque suae bibit in primo
Limine vitae; sentitque, licet
Ocusis cassus, genium patriis
Auris proprium; cantaque hilaris:
Hanc ego primam teneris hausi.
Puer ex annis; haec mihi patria est.
Videt algentes Scytha per campos
Rigidas semper candere nives,
Semper glacie flumina stringi:
Horret, et alget, tremit, ac imis
Coit adstrictus cruor in venis;
Nec tamen umquam meliore solo
Ambit patrias mutare nives.
Ridet, si quis nimium laudet
Fertile Paestum, mitia Tempe.
Quamvis durum, et sulci impatiens,
Gratius illi est natale solum.
Ithaci quondam genus incultum
Procul abductum litore Troiae
Stetit in placido Charitum portu,
Tenuitque sinum Divae Ogygiae:
Sed male sanus scopulos patriae,
Et iuga capreis invia Divae
Praetulit hortis. Felix nimium
Regie iuvenis, qui post longum
Tandem exilium, natale redux
caelum arrides, cernisque solum,
Hostisque hostem semper amatum,
Semper amantem stringis amice,
Positisque odiis, simul obtentis
Gaudes, patria, parte, ac regno.