Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS III., SCAENA IV., lines 2.3.4.2.104-2.3.4.2.162
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.3.4.2.104-162
Unproofread scanNot analysed yet
Cher. Crastinus ab aula me ferat ad Indos dies,
Tuoque procul amore.
Rec. Iurabis?
Cher. Deum,
Solem, salum, solumque. Tu iura quoque
Arcana nulli pandere.
Rec. Et Deum, et solum.
Solem, Salumque iuro.
Cher. Tutelae meae
Quam texo, fidus servies.
Rec. Vita iubes
Fratrem emoveri? vota sunt pridem ignei
Haec ipsa cordis: spiritum iussu tuo
Illi e medullis extraham.
Cher. Hoc Numen vetet,
Tuam ut cruore fratris incestes manum.
Hoc blandioris oris eloquio potes,
Quodcumque meditor.
Rec. Crimen ut fingam, iubes?
iube alia. Mens honesta mentiri nequit.
Cher. Te blandiora postulo: ut similes tamen.
Simulare scire, Principes etiam decet.
Sic cui voluptas, persequi umbroso feras
Nemore latentes, qui suum campo ad necem
Exspectat hostem, simulat, et fraudes struit.
Simulare quisquis nescit, indignum caput
Habet corona.
Rec. Pande simulandi modum.
Cher. Cras lege nostra Pascha libamus. Reus
Est ille capitis, quisquis id nostro abnuit
Libare ritu.
Rec. Frater indulto patris
Lege est solutus.
Cher. Pergo. Romanos tenet
Quicumque ritus, abnuet nostro sacram
Obire coenam more.
Rec. Nec frater volet.
Cher. Vultus serenum pone, maerorem indue
Et gestu, et ore.
Rec. Hic absque figmento, meo
In ore prostat.
Cher. Finge pendentis modum
Inter pavorem legis, et certam necis
Necessitatem: lacrimis vultum riga,
Suspira, et alto pectore gemitus trahe,
Blandire fratri, ut credat Ausonia tibi
Fide clare pectus.
Rec. An credet, putas?
Cher. Probus est, probisque facile rexuntur doli,
Monebit ille, nobili ut coeptam fidem
Tuearis animo, Pascha detrectes, patri
Legique Numen praeferas. Satis hoc puta,
Ut exuatur purpura, et regno excidat.
Rec. Crimen probari convenit. Quod si neget,
Quo teste agetur?
Cher. Finge pietatem, roga
Munimine aliquo aut annuli, aut sacrae crucis
Te roborari. Iamque quod poscis, puta
Certo peractum. hoc indice probatum est scelus.