Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS III., SCAENA IV., lines 2.3.4.2.52-2.3.4.2.103
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.3.4.2.52-103
Unproofread scanNot analysed yet
Rec. Documenta capio: sed dolor mentem eripit.
Cher. Fuganda flamma pectore est, quae non tacet.
Rec. Fugata flamma pectore in linguam volat.
Cher. Linguam coerce dentibus.
Rec. In oculos dolor
Violentius ibit.
Cher. Parte quacumque exeat,
Partem ultionis optimam perdes.
Rec. Minae
Pars ultionis magna sunt.
Cher. At qui minas
iacet minarum damna concinnat sibi.
Rec. Mea damna cupide quaero, nec veniunt tamen.
Cher. Infausta nostris hora consiliis fluit.
Omnem hic furentis clamor elidit modum:
Heroe Princeps, suadeo, et te per tuam
Oro salutem, per tuam famam; tace.
Hoc te regendis fascibus natum proba.
Regnare nescit, regere qui linguam nequit.
Rec. Nocere nescit, regere qui linguam potest.
Stringor, coarctor, ardeo, in cinerem fluo.
Cher. Quae Furia? qui te possident Manes stygis?
Si clamor iste prosit, i, silvas tuo
Clamore terre.
Rec. Parte qua fugiam, ut meus
Non inde maius capiat augmentum dolor?
Ut icta telo cerva, quam partem fuga
Teneat, profunde semper infixam suo
Lateri sagittam portat: Ita valles licet,
Aut iuga requiram montium, semper meo
Telum profunde pectori immersum fero.
Quae praeter unda labitur, fletum ciet,
Movet aura gemitus.
Cher. Loquere nunc, quantum libet,
Dummodo loquaris sana.
Rec. Quid vis ut loquar?
Cher. Quid torquet animum? quid tibi temet rapit?
Rec. Vidi (resorbet lingua, quos meditor sonos)
Vidi coronam, purpuram, solium meo
Fratri apparari.
Cher. Hoc torquet? hic fumi vapor?
Rec. Me fumus iste excoecat, et visum eripit.
Cher. Si se priusquam condat in noctem dies,
Hermenegildus Regio e solio excidat,
Ostro exuatur, sceptra vellantur manu,
Capite corona, patrio affectus sinu
Nonne et coronam, et purpuram, et sceptrum, levem
Fumum esse dices?
Rec. Dulce figmentum canis.
Cher. Quod veritati dabitur.
Rec. Implebis mea
Cherinte vota. Si tamen fallas fidem?