Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS IV., SCAENA XII., lines 2.4.12.2.1-2.4.12.2.60
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.4.12.2.1-60
Unproofread scanNot analysed yet
Cons. ADest Lucrinus. Stringite catenis manus
Pedesque: lingua vinculis solum vacet.
Pam. Hoc ergo merui?
Cons. Perfidum atque audax caput!
Prode ad Senatum scelera, quae soli mihi
Dedisti in aurem.
Pam. Praemium hoc ergo mea
Pietas meretur? Crimen alienum tuas
Pietatis actus ignibus ad aures tuli:
Tu me architectum sceleris alieni facis.
Cons. Cur prodidisti?
Pam. Credidi Regis caput
Immune poena. Prodidi, ut ferres modum,
Non ut necares. Vita si Regis scelus
Hoc expiabit, foedius mentem mihi
Scelus impiabit. Dicar insontem neci
Dedisse Regem. dumque correctum minus
Exopto, maius ipse committo scelus.
Quaecumque dixi, dicta nisi probes, nego.
Cons. Laniate membra: caedite infandum caput:
Divellite artus artubus, donec sinu
Aut veritatem promat, aut animam vomat.
Pamph. Pereat Lucrinus; dummodo Regis mea
Stet morte vita.
Her. Iuvenis infelix! times?
Nihil verendum est, vera si dicas.
Pam. Iubes?
Her. Nec vita Regis scelere servanda est levi.
Pam. Parebo.
Cons. Tandem navis in cursum venit.
Lucrine, quae nam manibus hoc signum tuis
Fortuna fidit?
Pam. Parte, qua Boetis natat
Propinquus aulae, forte Recaredi e sinu
Cecidisse vidi: sustuli: mox ut notas
Nostro exsecratas dogmati aspexi, timor
Horrorque mentem subiit. Hinc culpam reus
Ne traheret animus, manibus incautus tuis,
Casus futuri nescius, Consul, dedi.
Cons. Recaredus unde Colchicum hoc signum tulit?
Pam. Pietate fratris.
Cons. Fine quo?
Pam. Ut constans Patris
Tolleraret iram.
Cons. Quando?
Pam. Cum sacra impio
Violasset ausu crastina.
Cons. Haec dicta ex fide?
Her. Nihil negabo. Vera Lucrinus refert.
Cons. Qua se recepit sede Recaredus?
Pam. Fuga
Densas propinqui nemoris intravit domos.
Cons. Quonam monente?
Pam. Fratre.
Cons. Qua causa!
Pam. Ut sacra
Vitet diei crastinae.
Cons. Hoc verum quoque est
Hermenegilde?
Her. Vera Lucrinus refert.