Latin
HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis, ACTUS IV., SCAENA XII., lines 2.4.12.2.61-2.4.12.2.110
Nicolai Avancini, POESIS DRAMATICA, Pars III 2.4.12.2.61-110
Unproofread scanNot analysed yet
Cons. Lucrine, fraudis ede constructae modum.
Pam. Cum iam virili luce trabeatus dies
Radiaret axe pendulus, qua se Tagus
Affundit aulae, vidi, et obstupui duos
Fratres amico vocis affatu gravem
Versore causam: propior accessi, siti
Verba audiendi, postque carrectum latens
Et aure verba, et gesta luminibus bibi.
Cons. Peracta causa est: Signa confirmant: reus
Fatetur ipsa gesta, quae testis refert.
Abi satelles, filium Regis rei
Huc siste.
Her. Frustra quaeris: est tuto loco.
Cons. Illum imperasti Regia tolli?
Her. Patris
Cura hoc poposcit.
Cons. Qua latet sede abditus.
Her. Qua sit parente tutior; quam nec mea
Fortuna adire possit, aut vester furor.
Cons. Hoc ergo causae deerat. Iam ultra nihil
Examinandum restat; allatum est satis,
Audi tenorem patriae legis. Lege.
Notar. Quicumque Arii Sacra contemptu impio
Inhonestat, et se Romulo ritu inquinat,
Regno rebellis, contumax Regi suo,
Gravisque regno: sceleris in poenam caput
Subdat securi.
Her. Lege non stringor: patris.
Tuo, Senatus publici indulto eximor.
Sancita testor pacta.
Cons. Quae primus reo
Infringis ausu. Foedus effractum lege.
Notar. Quando paterni pronus affectus amor
Fidem Quirinam indulget et mihi, et meis,
Ad fulmen ensis Regii, ad fulmen Dei,
Hermenegildus iuro, servabo fidem,
Quam debeo patri filius, et homo Deo,
Cliens patrono, Principi civis suo.
Si faxo contra. . .
Her. Consul, attentus cape.
Not. Si faxo contra, fraude si quisquam mea
Deserat Arium, vindice et ferro, et face
Rex ultionem capite de nostro cape.
Cons. Hermenegilde, causa confecta est; patet
Periura fraus, et laesa maiestas Patris.
Herm. Tenore pacti causa si exigitur, nihil
Mihi est timendum. Repete, quae dixit ultimo!
Notar. Si faxo contra, fraude si quisquam mea
Deserat Arium, vindice et ferro, et face
Rex ultionem capite de nostro cape.