Latin
102
Nicolas Biese, De natura libri V 102
Unproofread scanNot analysed yet
Anima certè in diuersis corporis sui partibus est, &secundum diuersam positionem, &si est mundi quędam anima, quemadmodum Platonici volunt, erit etiam in partibus non continuatis, vt in cęlo &elementis: quòd multò facilius adhuc erit ijs, quę, quemadmodum animae, cum corporibus non sunt coiuncta. Quòd si verò sit vna intelligentia caelos omnes mouens hęc, propter corporaturam, cui pręest, non autem suapte natura erit in diuersa mundi positione. quamuis enim mentes incorporeę secundum essentiam, nec loco nec positione coerceantur: tamen vel ibi vel alibi per operationem in corporatura, quę positione habet, esse cognoseuntur: per quam vnam quodque proprijs locis est distinctum. sed hęc sunt alterius instituti. Vt igitur ad propositam orationem reuertamur: constat ia non esse vacuum spatium, vel extra mundum, vel in ipsa rerum natura, per quod corpora moueatur, sed omnia ferri per plenum: vel potius inter plenum ea cum suo pleno dimen sioneque ferri: &inde quoque mundum, cùm nullum exterius plenum sit, aut locus in quem vel ex quo moueatur, immobilem esse constat. Nam mobile per locum proprie, &per se dicitur, quod locum, in quo actu vereque iam est, mutare potest, &superficie corporis ambientis continetur: potestate verò est in loco, quod alterius corporis superficie contineri potest. Suaptè natura quoque dicuntur esse in loco, quae primò, ratione loci, in rectùm mobilia sunt. hęc autem non vniuerso mundo, qui nec superficie continetur, aut contineri potest, sed potius mundi partibus, nec omnia tamen omnibus sunt accommodata.