Latin
101
Nicolas Biese, De natura libri V 101
Unproofread scanNot analysed yet
eius corporis recipi debebat, vt cùm corpus solidu immergitur in vas, si sit aqua &etiam vacuo plenum, vacuo corpus illud recipi poterit, nec corpus, in quo vacuum est, obstabit. deinde spatium vacuum recipiet intra se spatium corporis pleni. Spatium autem ipsum corpus appellant: &sic in eodem corpora plura vtraque cum sua pari dimensione continebutur: dimesa verò plura, nuquam fuerint in eodem. similiter vt idem duas, &insuper plures mensuras contineat, &vt vnum &multa sit, eiusdem dimensionis scilicet ratios ne, fieri plane nequit. potest tamen vna mensura multorum corporum per vices esse capax: quę quidem mente concipi, sed in natura rerum esse sine corpore nequit: vt nec aliud aliquod accidens sine subiecto. Corporis verò forma, dum sese extendit, dimensionem producit, &per ea alia substantię forma extendi non sinit, sed tantum eius similitudinem, quam qualitatem ap pellant: quod quęque simplicia corpora sint implenda toto destinata. quae verò citra dimensionem vllam sunt, quatenus corporibus adiuncta, velut animae per accidens, propter corpora sua nimirum, in loco sunt, &de loco mouentur. Sed quę à corporibus separata sunt, vt mentes, cùm locu non impleant, nec etiam per eum mouentur: quamuis per accidens positionem habere possint in vniuerso: quod nimirum in ijs, vel cum ijs sint, quę positione habent. Quòd autem dicunt poiij positionem, quę per vbi, vel ibi significatur, omnibus, excepto Deo; necessario esse certam, nescio quomodo verum sit, in ijs quę nullam dimensionem habent.