Latin
105
Nicolas Biese, De natura libri V 105
Unproofread scanNot analysed yet
riam positionem partes eorum mouentur: quę propterea continuo locum suum mutant, cùm varium superioris &inferioris sphęrae locum attingant. Supremum cęlum non est in loco, per superficiem supremam, nec per locum mouetur, cùm superioris corporis superficie non contineatur: sed in varia positios nem eius quoque partes transferuntur. Elementa verò per omnes atque singulas partes positionem suam in vniuerso mutare possunt: ideoque mobilia in loco per se, &potestate esse dicuntur. At cùm locus comparatione continentis plani dicatur, eius quod continetur motu, locus non mutatur: sed quod mouetur alium suo motu continuo locum assequitur. Cùm interim omnis locus immobilis sit: vt cùm liquor aliquis ex vno vase in aliud transfunditur. similiter quę crescunt aut minuuntur in alio continuo loco sunt, nec cum ijs prior eorum locus augetur: nam alioqui continuo loci locus esset. Locus verò dicitur quatenus alia continet: &eatenus certè in loco esse nequit. Quòd verò puncti locus nullus sit, est manifestum: quia locus superficies est, quatenus aliquid continet: punctum autem, cùm indiuiduum sit superficie non continetur. Sed hactenus de loco satis. De tempore, &aeternitate. CAP. VII. Vm motu tempus admodum est coniunctum, quod nunc consideraturi su mus. quaquam verò Plato tempus interdum motum corporum caelestium appellare videtur, &Aristoteles etiam nonnunquâ illud vel motum, vel eius affectum quendam esse dicit, cùm tamen motus, &non tempus, celeritate tarditateque distinguatur, quid Lib. 4. phys. Tempus in motu vel continuo, Numerus ani morum dis fert à nu mero rerum. guatur, necessarium est, vt sint inter se diuersa: motus enim vnus altero celerior est: tempus autem celerius vel tardius dici nequit. Sed tamen haec aded inter se cognata sunt, vt tempus sine motu cognosci non possit. numerus enim motus per priùs &posteriùs tempus appellatur.