Latin
107
Nicolas Biese, De natura libri V 107
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis verò quod numerari potest, referatur ad illud, quod potest nume rare, non tamen ex eo, ad quod refertur, hoc est, in ip sa sola comparatione totam sua vim habet, quemadmo dum alia multa, quae relatiua dicuntur, vt pater &filius, vxor &maritus: quorum vnum altero carere nequit: sed in motu prius &posterius est, quamuis non numeretur: quod tamen interim numerari potest: &,quoad numerari potest, est tempus. Ergo tempus potius est numerus, qui sit in eo quod numeratur, in motu scilicet, vel in continuo, per quod fit motus, quam in animo, qui numerare potest. Eius autem numeri qui est in rerum natura, species etiam animo, quemadmodum &aliorum omnium, concipi potest. sed haec species expers motus est, &semper eadem multis rebus adhibetur: veluti decadis idea decem homi. nibus, canibus, &omnibus alijs, quae eode numero continentur: cùm interim numerus, quo res continentur, cùm ijs etiam continuò mutetur. vt si priùs decem, &nunc tantum nouem vel octo canes sint, hoc suo numero verè comprehendentur. Animorum itaque numerus rebus numeratis non est innatus, sed ijs aliunde, nimirum à mente, veluti mensura quaedâ admouetur. Numerus autem rerum, cùm materię particeps sit, suapte natura non est in animis, sed tantum per per speciem conceptam. Sic itaque numerus in vniuer sum, veluti genus in species sit distinctus: quòd nimirum alius in animis sit, alius autem in ipsa rerum natura, &tempus esse statuatur numerus, non in animis, sed in motu, cum quo pariter mutatur.