Latin
110
Nicolas Biese, De natura libri V 110
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis autem tempus per prius &posterius ex motu, &ex continuo per quod fit motus, sumatur, non tamen numerum continui diuisi necessario sequitur idem numerus motus: na per eandem continui diuisionem numerus motus maior vel minor esse potest: quatenus scilicet aliquid citius aut tardius mouetur, quae sunt propriae differentiae motus, ex quibus prouenit etiam tempus. Tardus enim motus longum, celer breue tempus, per idem interuallum continui, producit. Ergò tempus numerus motus &non continui nominatur. Cùm autem motus sit actus alicuius, quatenus alterius eu iuspiam, substantiae scilicet, qualitatis, quantitatis, po sitionis, &loci potestatem habet: hoc est, quatenus in aliâ substantia, quantitatem, qualitatem, positionem, &locum mutari potest, cumque sit is actus vel innatus, veluti quod terra moueatur deorsum, vel aliunde conceptus, vt quod graue sursum feratur, quanto fuerit actus perfectior, tantò motus plenior atque celerior erit: &cùm omnes actus isti potentiam habeant adiuncta, quanto fuerit hęc maior, tanto minus profectus erit actus, &tardiorem motum, hoc est, in longiori tempore, per eandem continui partem edet. Actus itaque potentięque differentia, celeritatis &tarditatis, temporisque breuioris, &longioris est cau sa. Cumque potentia causa sit tarditatis, actus purissimi, mi, qui minimum habent adiunctum potentiae, veluti primum cęlum, ad motum per minimam aliquam continui partem vel exiguum, vel nullum tempus requirunt, &propter potentiam adhęrentem, mobile loci positionem, momento, hoc est, minimo tempore non mutat. Sed pro magnitudine, potentię, moram quandam secum per singula continui puncta trahit, qua etiam durationem &perseueratione appellare possimus.