Latin
111
Nicolas Biese, De natura libri V 111
Unproofread scanNot analysed yet
Haec minima est in corpore celerrimo, supremo nimirum caelo dum per minima quaeque continui mouetur: qua propterea reliqua metimur, non tantum ea quae mouentur, sed etiam ea quę quiescunt, &moras longiores trahunt. Quòd si vero quid citius quam primum caelum, &etia aequabiliter moueretur, eius motus numero, motum etiam primi caeli &reliquorum om nium metiremur. Nam oportet mensuram esse certam, &vel minorem, vel parem illi, quod mensuratur. verum vt haec, &omnem temporis rationem melius intelligamus, ea paulo aliter consideremus. Cùm in natura rerum corporatarum minima quaedam sint, vltra quę progredi non licet, primum etiam cęlum constat ex ijs continuatis: qui vel in hanc, vel in illam mundi positionem distributi sunt, &motu caeli positionem vnius alterum inuadit: sic vt minimum, quod prius vnam positionem tenebat, obtineat continuò sequentem. minimae verò differentiae positionis, respondent minimis corporis continuati: quas positionis differentias, haec vti diximus, motu consequuntur. motus itaque mutatam positionem tanquam efficiens causa praecedit. In mutata verò positione prius &posterius est, quod à nobis numeratur. Et hęc quidem omnia sunt adhuc in rerum natura. Sed cùm actus rei mobilis, quatenus haec est mobilis, hoc est, ipse motus, positionem mutatam praecedat, &ex mutata positionę prius &posterius sumamus, quo tempus constituimus, videtur hoc potius numerus mutatae positionis, per prius &posterius debere definiri. verum positio, vel citiùs, vel seriùs mutatur, quarenus motus velox est vel tardus. principium verò temporis &momentum constituimus minimam &citissimam mutationem, quam profert velocissimus primi caeli motus. Dum igitur hîc minimam positionis differentiam facit, per priùs atque posteriùs, momentum temporis producit, à quo continuato fit tempus.