Latin
115
Nicolas Biese, De natura libri V 115
Unproofread scanNot analysed yet
vt sit aeternitas velur eius temporis, quod est in animis, exem plar: cuius species in intellectu nihil aliud sit, quàm essentia quaedam immobilis atque vita tota, simul ac vbique prorsus indiuidua, &energia perfecta con prehensionis veri bonique citra prius &posterius ab intellectus essentia non distincta, sedquae in ipso intelligendi actu consistat. Quae verò versantur in generatione, suam hauriunt essentiam successione prioris &posterioris. In quibus propterea fuisse, esse, &fore intelligimus, &si fore sustulerimus, cùm in acquisitione perpetua essentiae versentur, ipsa subitò non erunt. Aeternus autem, si erit adiunxeris, propter successionem, quae temporariam faceret aeternitatem, è sede sua labentur. Aeternitas itaque continet omne priùs &posteriùs citra successionem indiuisum. Simulacrum verò corporatum &temporarium, omnium rerum aeternarum ordinem simul comprehendere non potuit, sed vnum priùs alium posteriùs concipit: ita tamen, vt hic ordo diuisus imitetur ordinem indiuisum. Mentes cęlestes orbes mouentes, ad imitationem ordinis ęterni &indiuisi per priùs &posteriùs positionem corporum, quibus praefecta sunt, mouent, &cum ijs consentiunt reliquorum corporum motus. Is autem ordo rerum semper est in natura: qui ordini suo diuino respondet: VII. LIB. I. det: &cum à principio mundi in fine omnes ordines per prius &posterius contexantur, cumque in Deo sint indiuidui, primus tamen cum primo, secundus conuenit cum secundo, &ab aeternitate quisque suam essentiam suis vicibus haurit: quibus vnus semper ordo est in hac natura, qui continet totam praesentium rerum varietatem. Ordines verò priores fuerunt, posteriores sunt futuri.