Latin
116
Nicolas Biese, De natura libri V 116
Unproofread scanNot analysed yet
Assyriorum, Graecorum, Romanorum, imperium indiuiso quodam ordine mens diuina complectitur: sed enim concipit natura per prius &posterius temporis diuisum. verùm quoniam quorundam, veluti minimarum positionum caeli, &aliorum quae sunt in continuo motu essentia momentanea est, tot ordines constituere, quod momenta sunt oportet. omnia tamen suam essentiam vel magis, vel minus perseueratione continuatam habent: cerui in trecentos, homines in septuaginta annos: qui totidem momentis numerantur, &tam diu esse praesentia dicuntur. Non autem tantum aeternitas omnium momentorum ordinem, ac omnem essentiam momentaneam, sed &cuiusque continuationem comprehendit. Quemadmodum autem artifex, dum automatum instrumentum conficit, illudque suis ponderibus librat, animo tenet eius per singula momenta positionis mutationem: quae quidem instrumentum ex illius mente sequitur: maximè, si vel artifex ipse, vel ex eius praescripto quispiam moueat illud ipsum instrumentum. Sic ex aeternitate diuinae mentis omnium rerum motus &singula tempora ducuntur. Cùm verò aeternitas indiuidua sit &vna: tempus autem per prius &posterius numeretur, an hoc infinitum sit, hic quaeri solet. De infii A -diby G De infinito, quodque mundus finitus sit, &vnus.