Latin
117
Nicolas Biese, De natura libri V 117
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VIII. Vod infinitum denegatione finis dicatur &intelligatur est manifestum: vt etiam quod aliqua substantia sit, nullis finibus G comprehensa: quam rerum omnium causam &Deum nominamus. Sed an pręter eum aliquid infinitum sit, quaeri solet. Oportet autem, si est, vt vel substantia substantiaeve pars, vel accidens aliquod sit; &vel energia vel potestate. Prius autem energiam consideremus. non agimus hîc de infinito indiuiduo, veluti puncto, quod fines non habet, sed de eo quod diuiduum est in partes, &extenditur in infinitum. Id si simplex fuerit, erunt partes eiusdem rationis cum toto, nimirum infinitae: sic non tantum vnum, sed innumera constituentur infinita: &vnum infinitum ex innumeris infinitis constabit. Si verò de quantitate dicitur infinitum, eius accidens erit: at quantitas est accidens corporis, &sic infinitum erit accidens accidentis, atque adeo principium rerum saltem nullo modo poterit appellari, quemadmodum nonnulli philosophi iudicarunt. Deinde si corpus aliquod, vel continuatione, vel partium multitudine &adiectione esset infinitum, partes adiectae, velut extrema, continuo finirent, atque adeo infinitum illud esse non sinerent cumque forma, dum extenditur, spatium pariat, &ipsa finis quidam sit, quomodo proferret infinitum? Insuper ex infinito simplici contraria fieri non possunt: elementa verò contraria sunt: non igitur eorum principium simplex est vnum &infinitum, vt quidam volunt.