Latin
121
Nicolas Biese, De natura libri V 121
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ex diuersis ordinibus, in vnum conuenientibus vnus est perfectus mundus constitutus: qualis, nec ex vno solo, nec ex multis infinitis fuisset. Est autem mundus perfectus ex omnibus partibus in vnum conspirantibus, &est totum quiddam, extra quod nulla pars reperiri potest: &ideo, quia τελιος perfectus, ἅπειρος infinitus esse nequit: cùm omne corpus perfectum necessariò particeps sit alicuius finis. Nec etiam magis diuiduus, quàm est, vel esse debuit, vel potuit, propter diuinam bonitatem cum omnipotentia voluntateque semper in vnum conspirantem. Ita non tantum finitus, sed ne maior quidem quàm est, fieri debebat. Si namque maioribus interuallis inter se partes distarent, &sol aut pleiades immensis quodammodo spatijs à nobis discederent mutuis actionibus &affectionibus in vnam perfectam energiam non conuenirent. Quòd si verò singula corpora cum interuallis simili quadam analogia aucta fuissent, materiae moles formas grauatura fuerat: veluti si montium instar homines essent: multò certè minus ad opus essent accommodati. Ar quoniam omnia pulcherrimis constant analogijs, si totum majus factum fuisset, eius quoque partes oportuisset aequabiliter augeri. Cùm verò Gigantum statura monstrosa sit, ad eam non decebat omnes homines peruenire. Quid quod propter vnum hominem &Deum cuncta facta diximus, CAP. VIII. ximus, cum quo reliqui debebant in felicitatem, suam conuenire: quod per immensa quaedam interualla tam vtiliter tamque commodè fieri non potuisset. Quid quod non ad hanc, sed potius alterius mundi constitutionem omnia facta sunt, in qua maiora spatia minimè requirentur.