Latin
122
Nicolas Biese, De natura libri V 122
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo finitus mundus à suo centro ad extremi caeli supremam superficiem se demum extendit: quam supremam superficiem, cùm haec infima vehementissimè contaminatam philosophi viderent, purissimam &incorporeis diuinisque proximam iudicarunt: adeo quidem vt etiam Xenophanes illi diuinitatis vim &nomen tribuisse dicatur. Cùm autem ascensu versus supremum corpora cuncta puriora fieri cernamus, &id in infinitum fieri non posse iam ostenderimus, oportet vt corporatura tandem perueniat ad summam puritatem, post quam nullum amplius corpus sit collocatum. Corporata namque forma, dum sese, veluti diximus, extendit, quantitatem, spatium, dimensionem &corporaturam parit; non autem sese extendit in infinitum vltra summam superficiem primi caeli. Quòd si vero corpus vlterius extendi cogitatione fingamus, spatium nouum produci, non in id quod piius erat extendi, caelum intelligemus: vt nec si quem in summum caelum ascendisse, plantisque pedum illud conculcare hypothesi falsa sumamus, eum in supremo quidem caelo pedibus consistere, reliquo verò corpore nullum tenere locum asseremus, nec etiam cum sphaera locum vllum mutare: cùm nullum corpus eum ambiat, in quo sit illi locus, quem ingrediatur aut quem relinquat: sed tantum eum, cum innato, suo spatio, vertigine caeli circumductum, in aliam contis continuo positionem transferri dicemus.