Latin
123
Nicolas Biese, De natura libri V 123
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm haec omnia suapte natura absurda, potius sunt in animorum figmentis, quam in ipsa rerum natura. Nec tantum finitus, sed adhuc multo magis hic mundus est vnus. Nam alioqui multiplex materia, pluraque media fuerint &extrema ad quae grauia leuiaque ferantur Nulla autem est ratio, cur non ea quae sunt eiusdem generis, habeant eundem motum, &ad eundem locum ferantur. Quamuis fortè dicet Democritus, in aliis mundis etiam esse suum leuium atque grauium corporum tum motum, tum locum. Sed cùm ipsum exemplar huius mundi sit ipsumet vnum, cuius est mundus simulacrum, etiam vnitatem eum continere decet: qui cum sit pulcherrimus omnium eorum quae videri possunt, vt est apud Platonem, si aliquid exterius esset, aliquid illi deesset, quod coniunctum demum exemplaris perfecti totam similitudinem exprimeret, cuius vniuersae mundus hic pars quaedam esset: quae quidem mundi nomen, quod totam similitudinem exemplaris complectitur, meritò non teneret. Deinde mundi diuersi spatiis inanibus essent dirempti: quod ante monstrauimus fieri nullo modo posse. Ergo finitus mundus est &vnus, &est etiam sphaerica figura comprehensus, quod haec vnico plano contineatur, in se semper aequabiliter vergat, seque nunquam deserar, quemadmodum aliae figuraeiquarum anguli longius à centro recedunt. Insuper inter isoperimetras est sphaerica figura maximè capax, &cùm in seipsam instar mentis, non in alio moueatur ad motum maximè est accommodata: quae conditiones omnes mundo praecipuè conueniebant. Itaque stellas in circulum moneri, terram esse rotundam, singulaque similem experere figuoogle re figuram videmus, vnus igitur finitus &rotundus mundus corporeus in circulo mouetur.