Latin
135
Nicolas Biese, De natura libri V 135
Unproofread scanNot analysed yet
nam visu tactuque perci pi potest, &est corporatus: quaecunque verò talia sunt sensilia: quaeque opinione sensuque comprehendimus, fieri &facta esse videntur. Quamuis autem Proclus τὰ γινόμενα καὶ τὸ γέγονεν ca, quae semper fiunt, nunquam tamen inceperint, interpretetur: quod tamen ea verba sic intelligi non possint, ea quae sequuntur facile demonstrant. βουληθεὶς γαρ ἱ ειῥε ἀγαθὰ μὲν παντὰ, φλαυρὸν δὲ μκλὲν εἶναι, κατὰ δύναμιν, οὔτῶ δὴ πὰν ὅσον ἢν ὀρατὸν παραλαβὼν, οὐκ ἡσιχίαν ἐχὼν, ἀλλὰ κινούμινον πλημμιλῶς καὶ ἀτάκτως εἰς τάξιν ἀυτὸ ἔγαγεν, ἐκ τῆς ἀταρίαι. Cupiens enim Deus cuncta esse bona, nec aliquid maium esse, quatenus fieri potuit, quidquid visu comprehendi potuit, nunquam quietem agens, sed citra ordinem continentur agitatum, ex perturbatione in ordinem redegit. Quibus verbis Plato significat materiam priùs rudem esse posteriùs exornatam à Deo: quod, si mundus esset aeternus, &aeternum ornatum obtinuisset, fieri nullo modo potuisset. Nec etiam dixisset Plato mundum videri ge nitum, tanquam probabilem sententiam, &certa demonstratione non comprobatam, tradens. Nam quin continuo moueatur, &per partes fiat, omnibus est manifestum. Nec est verisimile quod suma mus philosophus materiam, suapte natura vastam &incultam, aeternam iudicarit: cùm forma, quemadmodum in animae generatione scribit, dignior, potius esse debuerit antiquior: quae tamen cum faPlutar. I. cta sit, &indies fiat, non est dubium quin &matede plariam factam putarit. Quamuis autem Aristoteles Phil. mundum vocet ἀγίννητορ καὶ ἄφίαρτον ingenitum &LL. de incorruptum clarissimi interpretes eum sensisse vo cael lunt, non gigni vel corrumpi mundum eo, quo haec nostra modo. nam causam subiungens inquit. διὸ τὸ γένέαθ μὲν ἀπὰν τὸ γινόμενον ἐξ ἐναντίου τε καὶ ὑποκειμένου τινὸς, καὶ φθείρεται ὡσάυτωs. Quoniam omnia gignuna tur è contrario, necnon ex aliquo subiecto: similiter &ea quae corrumpuntur. Sed &causam efficientem agnouit cùm inquit: συμπλήρωσεν ὁ θεὸς τὸ ὁλὸν ἐνελεχῆ ποιῆσας τὴν γίνεσιν. Deus compleuit hanc vniuersitatem, continuam efficiens generationem. Cer tè si suapte natura mundus esset aeternus, infinitam potestatem contineret, At scimus eam esse finitam.