Latin
136
Nicolas Biese, De natura libri V 136
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo mundi causam efficientem, &eam quidem aeternam statuere debemus, quae sit ordine, non autem tempore prior: quia cum mundo tempus est productum. Aeternitas est etiam mundo natura, non tamen temporè prior: quoniam inter aeternitatem &tempus nullum tempus fuit, &sine tempore priùs &posteriùs intelligi nequit. Non est autem quod temporis infinitudinem, tanquam aeternitati similem, introducamus: cùm maximè dissimi lis sit: siquidem illa in infinitum diuiditur, &haec prorsus est vna. Itaque minimè decebat ab aeterna causa fieri temporis infinitatem: quae quidem efficiens causa, cum sua vi sit infinita, aliud infinitum facere non debebat. Quamuis enim voluntas qua mundus factus est, quemadmodum &natura diuina perpetua sit, non tamen ob id perpetuum est effectum iudicandum: quia perpetuo voluit hoc opus suum esse certis tum spatij, tum temporis limitibus circumscriptum, non autem in immensum productum. Eum verò qui tempus effecit, &omnia corpora iustis dimensionum terminis conclusit, temporariae mutationi subijci, cisque voluntatem tempore metiri non decet; sic vt cùm eius aeternitate necessario coniuncta sit temporis infinitudo: quae prorsus est generis diuersi: quemadmodum &est diuersa magnitudo ab indiuidua causa, quę magnitudinem fecit, ac proculdubio seorsum à magnitudine consistere potest. Ergo quoniam sensui subiectus est mundus, ac in continuo motu, &quoniam semper eius partes fiunt, aliquando factus est totus.