Latin
142
Nicolas Biese, De natura libri V 142
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus nihil mouetur in indiuiduo, nec ab vno indiuiduo in aliud: quoniam indiuidua nulla continuum vllum faciunt, &omnis motus fit per continuum: quod cùm in infinitum diuiduum sit, oportet vt motus &tempus in infinitum per prius &posterius diuidatur: quorum propterea nullus sit vnquam finis nec etiam eiusmodi motu per insectilia, quamuis is hypothesi falsa statuatur, tempus vllum produceretur: quoniam duo momenta nihil faciunt majus: tempus autem continuum magnitudinem requirit. Quidquid tamen mouetur est in puncto insectili mutatum: Ergo nullum est principium mo tus, cùm semper mutatum sit, &in motu fuerit, quod mouetur, &quidquid mouetur partim in eo sit ex quo, partim verò in eo ad quod mouetur: vnde, dum mouetur, ab eo ex quo mouetur, iam necessario sit mutatum. Haec Aristotelicorum praecipua videntur argumenta, quibus aeternitatem mundi probant: quae quidem omnia si rectè consideremus, ex potentia infinitae diuisionis continui, vim suam habere videntur. Non autem motus in infinitum est diuisus, quemadmodum prius est explicatum. motus enim energia quaedam est: in quam infinitae diuisionis potentia non cadit. nam per indiuidua puncta nullus fieret progressus, qui propterea diuidi nequit in infinitum. Quòd si verò per minima naturalia, actu indiuidua, sed potentia in infinitum diuidua, fit motus, initium &finis eius aliquis esse potest: in motu namque non potentiam, sed actum consideramus. necessarium tamen est, ad exactiores demonstrationes, vti prius dicebamus, saltem tantam, quanta est differentia inter corpus quod celerrimè tardissimeque mouetur, concedere potentiam, propter quam, alia celeriores alia tardiores actus, &motus, per minima naturalia producunt: quos actus potius considerare debemus, qui cùm in infinitum diuisae non sint, principium habere possunt, &etiam finem: vt in ijs, quae dum quiescunt in aliquo, iam incipiunt moueri.