Latin
141
Nicolas Biese, De natura libri V 141
Unproofread scanNot analysed yet
Si cogitatione fingamus, exempli causa, tantum vnum esse, qui sphaeram mobilem facere sciat, &is vnam tantum fecerit, quae cuncta complectatur, frustra quis alias similes fingere, &artificem operi includere, conetur, deque eo dicere, quae de opere tantum eiusque partibus rectè dicuntur. Aristotelicorum autem argumenta, quibus aeternitatem mundi defendunt, facile solui possunt: quae quauis ex ijs quae diximus, cognoscantur, bre uiter tamen repetamus. Quòd praesens momentum indiuiduum sit, est manifestum, &quòd intelligatur, veluti mathematicis punctum: vnde sequitur idem praesens momentum esse tum praeteriti finem, tum initium temporis futuri. nam si diuersum esset, inter illud &finem praeteriti initiumque futuri tempus esset: quia nec duo puncta continuum, nec duo momenta tempus efficere possunt. Si verò inter praesens momentum, finem pręteriti futurique prin cipium sit tempus, in eo quoque prius &posterius erit, atque adeò piaeteritum ac futurum, &per consequens in eodem medio tempore, comparatione praesentis, praeteritum post praeteriti finem, &futurum ante initium futuri: quod cùm fieri nullo modo possit, sequitur idem praesens momentum esse finem praeteriti, principiumque temporis futuri. Ergo tempus nunquam desinit; quoniam finis vnius semper est principium alterius. Si tempus non desinet, ergo non desinet motus, ergo nec etiam corpora quae mouentur: quae propterea dici debent aeterna.