Latin
LIBER SECVNDVS
Nicolas Biese, De natura libri V 156
Unproofread scanNot analysed yet
Ex paucissimis verò planis, quatuor nimirum, constat minima &purissima rectilinea figura solida, quam pyramidem appellamus: quae quidem igni maximè fuit accommodata: &duos perfectissimos numeros, ternionem &quaternionem, illum potius incorporeum, hunc corporeum, illum lineis triangulorum, hunc verò contineat suis planis. Quadratae verò figurae fiunt ex trigonis, quae propterea minus sunt purae, &quia quadrantal composirum est ex planis quadratis, propterea conuenit cum terra: quae maioribus, magisque compositis, partibus constare putatur. Octaedron &Icosaedron mediam quandam inter haec naturam habent. Dodecaedron cum sphaera magis conuenit, propter pentagonos, qui angulorum obtusitate facilius reuoluuntur. Ex his autem quinque figuris, quas solas regulares vocant, Platonici construunt, ἀθράτοις γόμφοις inconspectis nexibus omnem rerum corporatarum inferiorem naturam: quas, nisi maiorem in molem &numerum auctae fuerint, nullis corporeis, sed tantum mentis oculis cernamus. Sed hactenus de figuris elementorum satis. Cùm autem natura sit in primis in elementis, propter quam insitum principium habent, quo suum ad locu singula, tanquam ad suam speciem ferantur, quae species etia trahendi vim habet, propterea, quatò fuerint loco suo propinquiora, tantò velocius omnia mouentur: quenadmodum &magnes per speciem ferrum vicinum, quam remotum potentius trahit. Plato leue nominat, quod vi dę loco suo facilius, &graue, quod ad locum suum natura promptius mouetur. verùm de nominibus non debemus esse soliciti, modo res propositas intelligamus. nos leue vocare solemus, quod facilius attollitur, &graue, quod attollenti vehementius resistit.